LIBER QUARTUS


CONSPECTUS

Julianum quarto suo libro disputantem adversus ea dicta libri secundi de Nuptiis et Concupiscentia, quae a capite quarto ad undecimum comprehenduntur, refellere pergit Augustinus. Concupiscentiam carnis malam esse, neque homini fuisse a Deo conditore inditam, propugnat doceri eo ipso loco, quem in hanc rem adhibuit, ex Joannis Epistola 1, cap. 2, V. 16, Omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et, quae non est ex Patre, etc. Atque illam quidem ad naturam pecoris, sed ad ipsius tamen poenam hominis pertinere. Pudorem membrorum nonnisi post peccatum accidisse ob libidinis rebelles motus. Porro ne in Christo ulla prorsus fuisse putetur carnis concupiscentia, vehementer certat contra Julianum. Parvulos originali culpae nasci obnoxios, non per propriae voluntatis arbitrium, sed per contagium peccati a primo parente voluntate commissi. Locum vero a se ex Sapientiae libro, cap. 12, V\ 10 et 11, prolatum, scilicet, Non ignorans quoniam nequam est natio illorum, etc., ad id etiam valere, ut nostrae originis vitium demonstretur.