CAPUT IX

JUL.

“Si igitur,”

inquio,

“non nisi per sexum fetus, non nisi per corpus sexus, non nisi per Deum corpus; quis ambigat fecunditatem Deo jure reputari? Hoc tam certum est, ut etiam tua in suam laudem ora concusserit.”

Verum post praeconium huic a te loco redditum, haeresim admones introduci, cum ea quae subdidi, nihil aliud quam quae praemissa fuerant, admota explanatione geminaverint.

AUG. Numquid in his, quae vera te dixisse concesseram, dixeras,

“Quid ergo suum diabolus cognoscit in sexibus”

(De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 2, n. 13)? Hic enim coepisti introducere sensum haeresis vestrae: quasi propterea non possit diabolus aliquid suum cognoscere in sexibus, quia per creatorem Deum est corpus et sexus: cum diabolus et bonum Dei et malum diaboli etiam in se ipse cognoscat, illud scilicet in sua natura, illud in vitio. Sic et in sexibus agnoscit ille quae Dei sunt, sicut et ipsum sexum, et corpus, et spiritum: sed agnoscit et suum, quo caro concupiscit adversus spiritum: illa enim sunt a Creatore, cujus vindictam vitare non potuit; hoc, vulnere quod inflixit.