CAPUT CI

JUL. Vide ergo quo tua acumina pervehantur : persuadere conaris, rem aliquam per hoc non esse, per quod potest esse.

AUG. Quid enim tu, o magne ille, etiam contra gratiam Dei, defensor liberi arbitrii? negabisne peccatum aliquod per liberum arbitrium non esse, quod per liberum arbitrium potest esse? Fit enim ut sit peccatum per liberum arbitrium, cum homo peccat si velit; et fit ut non sit peccatum per liberum arbitrium, cum homo non peccat si nolit. Ecce invenimus aliquid, et hoc ipsum de quo disputamus, id est, peccatum per hoc non esse, per quod potest esse, id est, per liberum arbitrium. Quid est, contentiose? huccine mea acumina pervehentur? An hic tua lumina aciem perdiderunt? Noli esse praeceps: melius est attendere quid dicas, quam contendere ut contradicas.