CAPUT CIII

JUL. Ut conditionem suam conditione sua perdat, et sit absque hoc, sine quo non posse esse definitum est. Hoc est inficiari rebus. Quid tale Anaxagoras, qui nivem nigram esse dicebat? Commentaris rei alicujus naturam suis fructibus negari: cumque sit contrarium necessitas et voluntas, ita ut, sicut supra ostendimus, mutua se impugnatione consumant; tu novo impossibilique foedere ac necessitudine monstruosa alterum alterius subdis effectui, et dicis necessitatem de fructibus voluntatis exortam, ut voluntas sua se multiplicatione deleverit, et statum proprium operata mutaverit; atque, ut rem ipsam suis vocabulis exprimamus, postquam coepit voluntas esse, voluntas esse desierit. Quo quid potest, non dico obtusius, sed furiosius cogitari? Cum ergo haec duo simul esse non possint, id est, necessitas et voluntas, tuque confirmaveris quod diximus, non posse esse sine voluntate delictum, assentiaris quoque non esse in parvulis voluntatem; contorto gutture cogeris annuere nullum in his esse peccatum quod sine voluntate non posse esse professus es.

AUG. Necessitatem et voluntatem simul esse non posse non diceres, si tibi daretur nosse quod diceres. Cum enim sit moriendi necessitas, quis neget quod possit esse et voluntas? Unde ait Apostolus, concupiscentiam se habere dissolvi, et esse cum Christo (Philipp. I, 23). Cum ergo vult mori, quem necesse est mori, simul sunt necessitas et voluntas: quod tu fieri posse vana voluntate, nulla necessitate negaveras. Quod autem fiat etiam ex voluntate necessitas plerumque contraria voluntati, prorsus insipienter abnuitur. Qui enim se volens mori lethaliter percutit, moritur etsi nolit. Item qui volens fecit peccatum, nolens habet peccatum; volens impudicus, nolens reus: eo quippe nolente peccatum manet, quo nolente non fieret. Ac per hoc, et non potest esse sine voluntate peccatum, quia non fit nisi voluntate; et potest esse sine voluntate peccatum, quia manet etiam sine voluntate, quod factum est voluntate: et est jam necessitas etiam sine voluntate, quam fecit voluntas sine necessitate. Nam et ille qui dicit, Non quod volo, ago, certe secundum vos necessitate consuetudinis premitur: hanc autem necessitatem, ne liberum auferatis arbitrium, eum sibi voluntate fecisse contenditis: et tale aliquid in natura humana factum esse non creditis, ut ex voluntate primi hominis, de quo est origo humani generis, fieret necessitas peccati originalis in posteris. Ecce illa quae impossibilia proponebas, in vi consuetudinis facta sunt possibilia, quae non frustra dicta est a quibusdam secunda natura. Dixeras, nos absurdius aliquid dicere, quam qui nivem nigram esse dicebat,

“ut peccatum conditionem suam sua conditione perdat, et sit absque hoc, sine quo non posse esse definitum est.”

Nonne conditionem suam sua conditione perdit, ut per vim consuetudinis fiat sine voluntate, cum consuetudo non facta sit nisi voluntate? Nonne rei hujus natura fructibus suis negatur? quandoquidem consuetudo fructus est voluntatis, quoniam ex voluntate gignitur; quae tamen id quod agit, negat se agere voluntate. Dicis, quod

“contrarium sit necessitas et voluntas, ita ut se mutua impugnatione consumant;”

inde nos arguens, quod

“alterum alterius subdamus effectui, dicentes necessitatem de fructibus voluntatis exortam:”

cum videas necessitatem consuetudinis fructum esse manifestissimum voluntatis. Nonne, quod tibi impossibile visum est,

“sua se voluntas multiplicatione delevit, et statum proprium operata mutavit,”

quae multiplicata necessitatem consuetudinis fecit ; si voluntatem necessitas, te auctore, consumit? Si autem non consumit, profecto in homine mole consuetudinis presso simul esse possunt et justitiae voluntas et peccati necessitas. Quoniam, Velle adjacet mihi, professio est voluntatis; Perficere autem bonum, non invenio (Rom. VII, 15, 18), confessio est necessitatis. Tu vero dixisti voluntatem et necessitatem simul esse non posse; cum cernas simul eas esse cum concordant, simul esse cum pugnant. Illud porro ridiculum est, quod pro impossibili posuisti,

“nihil,”

dicens,

“obtusius, imo furiosius cogitari, ut postquam coepit voluntas esse, voluntas esse desierit:”

quasi non hoc fiat, cum homo quando coeperit male aliquid velle, mox eum poenitet et desinit velle. Verumtamen talia loquens,

“contorto,”

ut dicis, gutture me

“cogis annuere nullum in parvulis esse peccatum:”

cum tu nec contorto gutture abrumpas vinculum catholicae veritatis, quo nisi ei consentias, miserrime strangularis.