CAPUT CIV

JUL. Quod vero addidisti,

“Per unum hominem peccatum intravit in mundum,”

ut hic ostensum est inconvenientissime collocatum, ita in secundo libro quemadmodum intelligatur expositum est. Sed jam, praesenti disputatione suppleta, libet acutissimam retractare sententiam: sic enim inquis,

“Per unum hominem peccatum intravit in mundum et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt”

(Id. V, 12).

“Per unius illius voluntatem malam omnes in eo peccaverunt, quando omnes ille unus fuerunt, de quo propterea singuli originale peccatum traxerunt”

(De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 2, n. 15).

“Tunc,”

inquis,

“peccaverunt, quando omnes ille unus fuerunt.”

Hoc autem jam ad Marcellinum te scripsisse (De Peccatorum Meritis, lib 1, n. 11, et lib. 3, n. 14) signaveram: quo testimonio convinceris, animarum traducem de Manichaei specialiter visceribus acceptum (cujus in tertio libro sententias inserui) credere atque complecti. Quod certe tam deforme est, ut tu illud cum significes, nequaquam tamen audeas profiteri. Sed hoc nos in praesenti interim differamus, quod et prioris assertoris sui obscenitate, et sequentis, id est, tuo pavore jugulatur. Illud autem in praesenti dispicere juvat, quanta in disputando perturbatione jacteris. Ais quippe:

“Per unius illius voluntatem malam omnes in eo peccaverunt, quando omnes ille unus fuerunt.”

Si omnes ille unus fuerunt, quomodo per voluntatem illius malam omnes peccaverunt; cum isti omnes, quos in illo fuisse dicis, sua potuerint voluntate peccare? Imo, ut retorqueamus, ille infelicior cunctis, qui solus portat invidiam, cum omnes in illo secundum tuum dogma deliquerint. Habuerunt ergo parvuli voluntatem, non solum antequam nascerentur, verum antequam proavi eorum generarentur; et usi sunt electionis arbitrio, priusquam substantiae eorum semina conderentur. Cur itaque metuis dicere, in eis tempore conceptuum suorum esse liberam voluntatem, qua peccatum non trahant naturaliter, sed sponte committant; si credis eos hodie conceptos, ante tot saecula habuisse sensum, judicium, efficientiam voluntatis? Quod quidem in libris quos ad Marcellini nomen edidisti, non dubitasti ponere; plane ad ostendendum qua amentia teneantur inimici Dei. Ibi enim ita ais:

“Qui parvuli in Adam peccaverunt, ut ei similes crearentur”

(De Peccatorum Meritis, lib. 1, n. 11). Quo quid mendacius, amentius, et spurcius potuit insonare, quam

“ante peccaverunt, ut crearentur?”

Id est, faciendo meruerunt, ut possent esse qui aliquid operarentur; et antiquior eorum fuit actio, quam substantia. Quae commenta, Orgiis et Thyrsis aptiora quam litteris, indicasse sufficiat. Inde ergo manavit ista responsio, qua dicis, Omnes in eo peccaverunt, quando ille unus omnes fuerunt, de quo singuli peccatum originale traxerunt. Hic enim laborandum non est, ut doceamus, cum voluntas opus personae sit, voluntatem ante personam, cujus voluntas est, esse non posse: sed illud potissimum intelligi volo, quia nec secundum hanc opinionem est originale peccatum. Nam si omnes ibi fuerunt qui peccaverunt, nihil traxerunt de originali malo, quia id universi suis studiis perpetrarunt. Tradux ergo peccati non solum catholica veritate destruitur, verum etiam patroni sui argumentis omnibus: quod quidem habet mendaciorum natura, ut non servet simulandi concinentiam, sed verecundiae prodiga, et alieni appetens, in universis quae usurpaverit detegatur.

AUG. Per unum hominem, in quo omnes peccaverunt, in mundum intrasse peccatum, dixit Apostolus, intellexit Ambrosius: sed eadem verba apostolica in suum perversum sensum conatur pervertere Julianus. Cur ei non ipse potius respondet Ambrosius? Audi ergo, Juliane: Omnes, inquit, in Adam moriuntur; quia

“per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt:”

illius ergo culpa mors omnium est (Lib. 4 in Luc. IV, 38). Audi adhuc aliud: Fuit, inquit, Adam, et in illo fuimus omnes; periit Adam, et omnes in illo perierunt (Lib. 7 in Luc. XV, 24). Huic dic, si audes, quod una anima propria voluntate peccante, non potuerunt perire tot animae nondum habentes proprias voluntates. Argue de origine animarum cunctationem meam, quia non audeo docere vel affirmare quod nescio: profer tu de hujus rei tam profunda obscuritate quod placet; dum tamen fixa et inconcussa sit ista sententia, quia illius unius culpa mors omnium est, et in illo omnes perierunt; unde venit novissimus Adam quaerere et salvare quod perierat (Luc. XIX, 10). Huic dic, Et isti ergo sua voluntate peccaverunt, quos in illo periisse dicis, qui sua voluntate peccavit. Sed poterat Ambrosius hoc intelligere, quod tu non potes, non hoc dici propter arbitrium singulorum, sed propter originem seminis, unde omnes futuri erant: secundum quam originem omnes in illo uno erant, et hi omnes unus ille erant, qui in se ipsis nulli adhuc erant. Secundum hanc originem seminalem, etiam Levi in lumbis patris sui Abraham fuisse dicitur, quando a Melchisedech decimatus est Abraham: unde et ipse Levi tunc decimatus ostenditur, non in se ipso, sed in illo in cujus fuit lumbis: nec voluit, nec noluit decimari; quoniam nulla ejus voluntas erat, quando secundum substantiam suam nec ipse adhuc erat; et tamen secundum rationem seminis, non mendaciter, nec inaniter dictum est, quod ibi fuit, et decimatus est. Unde ab hac decimatione filiorum Abrahae, qui erant in lumbis ejus, quando Melchisedech sacerdoti decimas dedit, ille solus sacerdos exceptus est, cui dictum est: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Psal. CIX, 4). Qui licet sit etiam ipse secundum carnem semen Abrahae, eo quod virgo Maria, de qua carnem sumpsit, ex ipso semine, propagata est: non tamen est obnoxius eidem semini, qui virili non est conceptus ex semine, liber a nexu seminatricis concupiscentiae. Non jam ergo Ambrosio, sicut dicebam, sed illi dic qui scripsit ad Hebraeos, atque ait: Et, sicut oportet dicere, propter Abraham et Levi accipiens decimam decimatus est; adhuc enim in lumbis patris sui fuit, cum ei occurrit Melchisedech (Hebr. VII, 9, 10). Huic calumniare caeca loquacitate, et dic si audes: Cum pater Abraham voluntate sua fuerit decimatus, quomodo potuit per illius voluntatem decimari, hoc est decimas dare Levi, cujus voluntas nulla erat, quia omnino ipse nondum erat? Ea ratione quippe, vel potius hoc errore dicis et nobis: Cum primus homo voluntate peccaverit, quomodo potuerunt per ejus voluntatem simul in illo peccare, qui suam nondum habebant, quia per substantiam suam nulli adhuc erant? Imo desine vana garrire, et omnes qui nondum nati nihil per proprias voluntates agere poterant boni vel mali, in uno potuisse peccare, in quo per rationem seminis erant, quando ille propria voluntate peccatum illud grande peccavit, naturamque in se vitiavit, mutavit, obnoxiavit humanam; excepto uno homine, qui ex ipso quidem semine, non tamen seminali ratione procreatus est, si potes, intellige; si non potes, crede.