|
JUL. Post hanc vero responsionem aliud ubi a me pulsatus
fuerat, deluere conatur. Ego quippe postquam de parvulorum voluntate
requisiveram, secutus sum: Sed negas hoc, id est, voluntatem
peccatricem inesse nascentibus, et dicis tamen esse sub diabolo
parvulos, nec dissimulas per quid eos degere sub potestate illius
arbitreris: ais quippe, Quia de sexus utriusque commixtione
nascuntur, sub adversaria sunt potestate. Dictorum ejus itaque
testimonio patuit, ob hoc illum parvulos daemoni vindicare, quia de
sexus utriusque fuerant commixtione prognati; per quod docui, illum
nuptias quae a Deo institutae sunt, quae sine commixtione esse non
possunt, diabolo mancipasse.
AUG. Hoc nulla ratione docere potuisti, quamvis fueris multa
contentione conatus; quod possunt videre, qui legunt et tuas
calumnias, et refutationes meas.
|
|