CAPUT CVI

JUL. Hoc ergo nunc sibi proposuit, et praemittit interrogationem meam. Dicis ergo, inquit, ideo illos esse sub diabolo, quia de sexus utriusque commixtione nascuntur? Ad quod qualem satisfactionem referat, audiamus. Dico, inquit, plane propter delictum illos esse sub diabolo: ideo autem expertes non esse delicti, quia de illa commixtione sunt nati, quae sine pudenda libidine non potest etiam quod honestum est operari. Dixit hoc etiam beatissimae memoriae Ambrosius (Supra, de Nuptiis et Concupiscentia, lib. 2, n. 15). O calamitosam hominis pravitatem! o intentionem nefandam! o falsitatem erubescendam!

AUG. Exclama, exclama quantum potes: adde exclamationibus tuis, O bia ! Homo quippe innocens, vim pateris, ut Manichaeum dicere cogaris Ambrosium. Absit, inquis, ut dicam. Cur, quaeso? An hic ostendis quanta sit fortitudo liberi arbitrii, quando tantam vim pateris ut dicas, nec tamen dicis? Cur ergo me dicis, quod illum esse non dicis, cum hoc ille tanto ante dixerit, quod ego nunc dico, atque in hac sententia propter quam Manichaeum me dicis, mihi et illi sit causa communis? An, quoniam non invenis qua exeas, iram quidem simulas, non tamen iratus, sed turbatus exclamas? Verum in ipsis exclamationibus tuis audio, O Calamitosam hominis pravitatem! Quia videlicet homo sum calamitosus et pravus, qui consentire eligo Ambrosio: essem vero beatus et rectus, si eligerem consentire Juliano. Audio, O intentionem nefandam! Intentio quippe nostra nefanda est, quia opponimus Ambrosium Juliano: esset autem fanda, si Julianum praeponeremus Ambrosio. Sed quid est quod audio tertiam exclamationem tuam, O falsitatem erubescendam! Falsamne dicis esse Ambrosii sententiam, id est, quod falsum ipse senserit? an eam nos illi falso tribuere, cum hoc ipse non senserit, neque id omnino quod eum nos dixisse dicimus dixerit? an eam nos non intelligendo, falsum opinari de illa, cum ipsa sit vera ? Sed non tam contumeliose de Ambrosio loqueris, ut illi viro erubescendam tribueres falsitatem. Nos vero eam composuisse, et quod ab illo prolata fuerit finxisse, non ausus es dicere: tam multis enim doctoris illius nota sunt scripta, ut in hoc abruptum te praecipitare timueris. Tam vero aperta est ista sententia, ut non acutus qui hanc intellexerit, sed superfluus videri possit qui exponendam putaverit. Denique ut quod dico possit attendi, verba ipsa beatissimi catholici antistitis et hic ponam. Ait ergo ille, ille cujus fidem et purissimum in Scripturis sensum, Pelagius vester dicit, ne inimicum quidem ausum fuisse reprehendere (Pelagius, de Libero Arbitrio, lib. 3); cum de nativitate Domini loqueretur: Ideo et quasi homo per universa tentatus est, et in similitudine hominum cuncta sustinuit: sed quasi de Spiritu natus abstinuit a peccato. Omnis enim homo mendax, et nemo sine peccato nisi unus Deus. Servatum est igitur, inquit, ut ex viro et muliere, id est, per illam corporum commixtionem, nemo videatur expers esse delicti; qui autem expers delicti, expers etiam hujusmodi conceptionis (Ambrosius, in Isaiam). Cum igitur hoc et Ambrosium dixisse non neges, et planum atque apertum esse perspicias; quid est quod clamas, O falsitatem erubescendam! Cui quaeso, erubescendam? illine an mihi? Si illi, vide cui sis contumeliosus: si mihi, vide quam sis calumniosus. Sed hoc, inquis, etiam tu dicis. Dico plane, quia verum est: quod si tu verum esse non putas, cur in una eademque sententia, quam dicit ille, dico ego, non est Manichaeus ille, sed ego? Quanto justius hic nos exclamamus, O erubescendam personarum acceptionem! quae te procul dubio erubescere cogeret, nisi in tua persona frons ori tuo similis esset.