CAPUT CVII

JUL. Hunccine audere dicere se damnatorem non esse conjugii, et tanto scelere illudere auribus imperitis, ut a Manichaei se dicat recessisse consortio, qui commixtionem sexuum, qui operam nuptiarum, qui affectionem et sensum parentum in regno diaboli multiplici professione constituit; atque ad haec inventa Manichaei adjutorium sui acuminis jungens, pronuntiat quidem diabolicam commixtionem, eamque esse et opere et carne conjugum, ac propter eam deputat regno diaboli, absolutis tamen operatoribus, innocentes. Ita utique Deo semper infestus, diabolo, sicut dicit, per libidinem servientes tuetur.

AUG. Erras, et tibi consentientes mittis alios in errorem: non serviunt diabolo per libidinem, qui filiorum procreandorum causa utuntur conjugum corpore, ut generentur regenerandi. Nec ideo tamen defenditur libidinis malum: sed defenduntur qui bene utuntur malo. Est enim et mali usus bonus. Nam et ipsius satanae in Scripturis sanctis reperiuntur utilitates, manente ejus scilicet vituperatione, laude vero utentis malo bene.