|
JUL. Parvulos vero, quos a Deo fieri dicit, dominio
addicit inimici, sicque non opus daemonis arguit, cujus ministros
absolvit a culpa; sed opus Dei, ad quod diabolici muneris conscia
voluptas non potuit pervenire. Conjugalis ergo operis criminator, sed
libidinum expiator, impugnator innocentiae, et divinae aequitatis
infamator non timuit scribere:
|
“Dico plane, ideo illos esse sub
diabolo, quia de illa commixtione sunt nati.”
|
|
Quod sententiae
facinus cum nudatum videret, conatus illud aliqua auctoritate
defendere, quam Scripturis proferre non poterat, subdidit etiam
episcopum Ambrosium sensisse similiter. Non quidem mirum est quod
criminatur et mortuos, cum criminatur innocuos.
AUG. Quisquis haec audit, quid te putat objicere nobis, nisi quod
haec sententia beatissimi Ambrosii quam posuimus non sit ipsius, sed
eam nos tanquam sit ipsius finxerimus? Nam et ego, cum haec legerem,
nihil te agere existimavi; sed posteaquam veni ad illa quae adjungis,
et hoc Ambrosium dixisse non abnuis, te potius horrendum criminatorem
tanti illius doctoris inveni. Nam quidquid dicis in me, quoniam per
commixtionem virilem mulierisque conceptum dico neminem expertem esse
delicti, profecto etiam in illum dicis, qui hoc ante me dixit et
scripsit. Ego autem cum te refellens et tibi resistens assero parvulos
propter originale delictum esse sub diabolo, nisi renascantur in
Christo, non utique me solum, verum et Ambrosium, et alios socios
ejus, ac fidei hujus participes atque doctores, universamque Christi
Ecclesiam, quae se hoc accepisse, hoc tenere, hoc fideliter
credere, parvulorum baptizatorum exorcismo et exsufflatione testatur,
a tua nefaria criminatione defendo.
|
|