CAPUT X

JUL. Aio enim:

“Quid ergo suum diabolus cognoscit in sexibus, ut fructum eorum, sicut dicis, jure possideat? Diversitatem? Sed haec in corporibus est, quae Deus fecit. Commixtionem? Sed non minus benedictionis, quam institutionis privilegio vindicatur. An forte ipsam fecunditatem? Sed ipsa est instituti causa conjugii.”

Quid hic ergo novum fuit; quid a superiore quam probaveras conclusione dissentiens, quod post laudem vituperandum putares? Certe nihil: ac per hoc quid de tam foeda varietate colligitur? cum a me videlicet disputatio innovata non sit, a te vero sit aestimatio meorum dictorum permutata, teterrimam esse intentionem tuam, et rationem imbecillam.

AUG. Miraris quod post laudem operum Dei, vituperavi insidiosam interrogationem tuam: interrogans quippe dixisti,

“Quid igitur suum diabolus cognoscit in sexibus?”

Et volens persuadere quod nihil suum cognoscat in sexibus, ea commemorasti, quae vere ad diabolum non pertineant, diversitatem scilicet, qua femininus a masculino diversus est sexus; et commixtionem, qua ut filii generentur, sexus uterque miscetur; et fecunditatem, qua ipsi filii generantur. Haec omnia fatemur futura fuisse in paradiso, etiamsi nemo peccasset: sed illa ibi futura non erat, quam senserunt, quando pudenda texerunt, qui priusquam peccarent, nudi erant, et non confundebantur. Hanc tu concupiscentiam carnis, qua caro concupiscit adversus spiritum, sine qua nullus hominum nascitur, et hanc discordiam carnis et spiritus, quam didicit catholicus doctor, Pelagii vestri tam excellenter ore laudatus, per praevaricationem primi hominis in nostram vertisse naturam (Ambrosius, lib. 7 in Luc. XII); hanc ergo tu quare tacuisti? qui interrogans quid suum diabolus cognoscat in sexibus, alia nominasti quae diaboli non sunt, et hoc quod ejus est tuae interrogationi reddere noluisti. Hanc interrogationem tuam dolosam reprehendi, non divina opera quae jure laudavi.