CAPUT CIX

JUL. Quanto rectius diceres, Dixit hoc idem et Manichaeus in epistola ad Patricium: dixit et in epistola quam scripsit ad filiam Menoch, dixit et in aliis multis scriptis, quae tu penitus imbibisti? Sed in consortium tuum episcopum Mediolanensem conaris attrahere, et quia non potes habere praesidium, vis invenire solatium.

AUG. Valde contra Manichaeum est quod dixit Ambrosius. Nam Manichaeus alienam mali naturam nobis dicit esse commixtam; Ambrosius autem praevaricatione primi hominis nostram dicit esse vitiatam: in hac vero sententia de qua nunc agimus, nativitatem carnis Christi a caeterorum peccati carne discernens defendit Ambrosius, quam negat penitus Manichaeus. Quod ergo credit Ambrosius, hoc et ego: quod autem Manichaeus, nec ille, nec ego. Quid est quod tu niteris me separare ab Ambrosio, et conjungere Manichaeo? Nam si originale peccatum, non ex alienae commixtione, sed ex nostrae depravatione naturae dicere a nascentibus trahi, dogma est Manichaeorum: hoc mecum dicit Ambrosius; cur non ambos Manichaeis conaris adjungere? Si autem hoc Manichaeorum dogma non est, sicut non est: hoc dico cum Ambrosio; cur non ambos a Manichaeis dignaris abjungere? Cur ergo, ut dicis,

“episcopum Mediolanensem in consortium meum conor attrahere;”

cum me ab ejus consortio tu frustra coneris abstrahere? Quid est quod dicis,

“quia non possum habere praesidium, velle me invenire solatium?”

Mihi cum Ambrosio, velis nolis, in fide catholica Christus commune praesidium est. Ideo plane est Ambrosius solatium meum, quia cum illo accipio convicium tuum: nec solum ipse me in hac causa plurimum consolatur, sed et Cyprianus, et Hilarius, aliique consimiles, quorum in me laceras catholicam fidem. Noli ergo invidere, quod Ambrosius, Cyprianus et Hilarius solatia sunt injuriae meae: invitus enim videre compelleris, quantum intersit, quod Pelagius et Coelestius, et si quis est alius, solatia sunt damnationis tuae. Quid, quod ostendo debellantem Manichaeos pro catholica fide Ambrosium, et te in hoc certamine contra Ambrosium praebere Manichaeis vel victis solatium, vel etiam resistentibus, quod est pejus, auxilium? Manichaei enim dicunt propriam mali esse substantiam atque naturam, bonae Dei substantiae naturaeque coaeternam; Impossibile enim est, aiunt, ut oriri possint mala de bonis: Ambrosius contradicit, et dicit,

“Ex bonis mala orta sunt: non enim sunt mala, nisi quae privantur bonis; per mala tamen factum est ut bona eminerent: ergo indigentia boni, radix malitiae est”

(De Isaac et Anima, cap. 7). Tu inter haec quid dicis?

“Rerum ratio non sinit, inquis, ut de bono malum, et de justo iniquum aliquid proferatur.”

Haec verba tua pro Manichaeis adversus Ambrosium, ex illo praeclaro opere, in quo libris quatuor uni meo voluisti respondere, posuimus (Contra Jul., lib. 1, n. 42-46). Si in hac controversia judex esses, profecto tua sententia victus a Manichaeis diceretur Ambrosius. Et non erubescis, cum sis calumniator eorum quos apertissime criminaris, adulator eorum quos ex obliquo pariter criminaris, adjutor eorum de quibus alios criminaris?