CAPUT CXI |
JUL. Mihi interim abunde sufficit, etiam per hoc ipsum probare, nusquam te in sacris Litteris legisse quod credis, quod tu in tali causa nihil praeter episcopi, quas dicis, dictiunculas protulisti: quibus si aliquid auctoratius potuisses offendere, ab his procul dubio temperasses.AUG. Qui legunt, videant utrum ego divina testimonia non protulerim; an a me prolata depravare, frustra ipse conatus sis. |