|
JUL. Quia videlicet et simplicius quaepiam dixerint,
et quodcumque aliud speculantes, non habuerint necessitatem a latere
surgentibus quaestionibus obviandi. Cum enim crebro laudaverint
conjugia, et nullam in corporibus affectionem a diabolo insertam
putarint, nec regno diaboli divina opera, id est naturae membra,
subjecerint, sed et a Deo instituta conjugia ac benedictione donata,
liberumque arbitrium, prout opportunitas attulit, explicarint;
humanum est ut non stare in societate vestri sceleris judicentur, si in
scripturis illorum aut ambigue, aut negligenter quaepiam locata
deprehenditis. Quomodo enim non praejudicat Scripturis sanctis, quod
omnes haereses aliquibus se earum testimoniis occulunt ac nituntur
tueri: ita etiam catholicorum virorum famam propter quaepiam incautius
fusa, non patiemur addici. Neque enim habuerunt intentionem illi,
aut damnandi nuptias, aut liberum arbitrium denegandi, vel innocentiam
sauciandi: quam si habuissent, non vestrum dogma firmassent, sed
honorem officii perdidissent.
AUG. O clara et benigna ratio defensionis! Simplicius videlicet
dixit Ambrosius, ex commixtione maris et feminae expertem neminem esse
delicti (In Isaiam); et quodcumque aliud speculando, nec habendo
necessitatem a latere surgentibus quaestionibus obviandi, negligenter
et incaute scriptis et disputationibus suis Manichaeum, quod dicis,
virus infudit. Homo loquacissime, homines timens homini parcis, non
illa dicta defendis. Nam si vera ratione defenduntur haec dicta,
procul dubio veraciter defenduntur, et vera sunt: et si hoc ita est,
recte asseritur originale peccatum, et dogma interimitur vestrum. Si
autem falsa ratione defenduntur haec dicta, clara tua illa et benigna
ratio non est ratio, sed deceptio. At enim
|
“conjugia crebro
laudavit”
|
|
Ambrosius: hoc et nos facimus.
inquis,
|
“in
corporibus affectionem a diabolo ille putavit insertam:”
|
|
si
affectionem bonam, nec nos; si malam, sicut ille, ita et nos.
inquis,
|
“diaboli divina opera, hoc est naturae
membra, ille subjecit:”
|
|
quasi adulterorum membra non sint divina
opera et membra naturae, quae tamen vitio, et per hoc diabolo constat
esse subjecta.
inquis,
|
“a Deo instituta conjugia ac
benedictione donata, liberumque arbitrium, prout opportunitas
attulit, explicarunt:”
|
|
sic et nos.
inquis,
|
“ut
non stare in societate vestri sceleris judicentur:”
|
|
imo insanum est ut
non stare in societate illorum vestro scelere judicemur. Dicis
|
“non
praejudicare Scripturis sanctis, quod omnes haereses aliquibus earum
testimoniis se occulunt ac nituntur tueri:”
|
|
et sic vis
|
“disputatoribus non praejudicare catholicis nonnulla, quae ab eis,”
|
|
sicut putas,
vobis objicimus. Quid est hoc, nisi
dicere etiam in Scripturis sanctis, ea quae pro se usurpant
haeretici, incautius fusa esse, et ideo vera non esse? Quo
sceleratius quid potest dici? Aut si illa vera sunt, sed ab
haereticis non ita intelliguntur ut sunt: nihil simile habet haec
comparatio; quoniam dicta vel Ambrosii, vel Cypriani, vel aliorum
catholicorum, quae contra vos ponimus, si vera esse concesseris,
peccatum originale firmabis. Proinde, quemadmodum nos cum illis et
laudamus nuptias, et liberum confitemur arbitrium, et defendimus
innocentiam: sic tu cum illis dic parvulos non esse expertes delicti;
alioquin nos sumus cum eis, tu adversus eos. Illorum enim dicta non
defendis, ut promiseras, sed reprehendis. Tuo quippe dogmate, cum
cogaris illa culpare et falsa esse contendere, nullo modo sineris
auctoritatibus eorum defensionem quam spoponderas, exhibere: quia et
in accusatione adulator esse conaris, et in adulatione deprehenderis
accusator.
|
|