|
JUL. Libere itaque conjecto et pronuntio, quoniam si
eorum aliquis his superesset diebus, videretque exstinctum disciplinae
christianae decus, otiantem in omnibus liberam voluntatem, atque
affectantem imputare necessitati quidquid sponte committit,
vituperationem quoque operum Dei, eversionemque legis ejus sub nomine
inefficacis gratiae populorum auribus intimari; toto contra vos felle
moveretur: perpendens etiam peccatum naturale a Manichaea non posse
impietate discerni, fidem catholicam aut emendatis aut condemnatis
vobis, et planius tueretur et cautius.
AUG. Cur ergo emendatis nobis, et non etiam se ipsis? Ubi est
quod te libere conjectare et pronuntiare promiseras? Ecce nec libera
est tua vanitas, et falsa libertas: timuisti enim dicere, quod si his
diebus superesset Ambrosius, vobis auditis, primum se ipsum, deinde
nos emendaret; sed quasi homo liber hoc mutire formidans, tamen
intelligi voluisti. En quo devenerunt hi dies, ut in eis Ambrosius,
si hic viveret, disceret se fuisse Manichaeum, et audito Juliano,
vel Coelestio, vel ipso Pelagio, esse ulterius non debere, sed ex
illa nefaria pestilentia vobis praecipientibus curantibusque sanari.
Quale spectaculum animo cogitantis occurrit? quale esset, videre
Ambrosium stantem, vel si ille permitteret, sedentem ante Pelagium,
atque discentem paradisum novum saeculi hujus calamitatibus plenum,
quas videmus parvulos perpeti, ubi necesse esset, etiamsi nemo
peccasset, carnem concupiscere adversus spiritum; et ne ad illicita ac
flagitiosa pertraheret, concupiscere etiam spiritum adversus carnem:
quam dissensionem dicere soleret Ambrosius, per praevaricationem primi
hominis in hominum vertisse naturam (Lib. 7 in Luc. XII); sed
jam sub vobis magistris dicere non auderet? Necesse quoque esset in
tali paradiso pallere praegnantes, tolerare longa fastidia, gemere
atque ululare parientes; cum diversis vitiis ingeniorum et corporum
homines nasci, paucosque cordatos, minore quidem, nec tamen sine
labore litteras discere, caeteros tardiusculos sive tardos, et tanto
magis quanto quisque esset tardior, aut concidi ferulis magistrorum,
aut indoctos imperitosque manere; fatuos vero nec magistris dari, sed
dolendos ridendosve nutriri; infantes, antequam quidquam mali possent
velle vel agere, agitari morbis, torqueri doloribus, medicamentis
curari cruciantibus, a daemonibus vexari, exspirare superantibus
cladibus. Si vero haec exhorrens credere nollet Ambrosius, et
responderet haec omnia, si nemo peccasset, nullo modo futura fuisse in
tantae beatitudinis loco, ubi nec post peccatum esse potuerunt,
ejectis inde illis, quorum praevaricatione mala ista secuta sunt; ac
per hoc de miseria venire mortalium, quae nulla esset, nisi gravissimo
peccato primi hominis natura humana vitiata atque mutata hoc saeculum
tot tantisque calamitatibus plenum propagare meruisset; ubi nec
redempti, jam sempiternae salutis pignore accepto, malis hujusmodi
carent; sed cum de hoc saeculo exierint, tunc carebunt: si ergo talia
responderet Ambrosius, praeclaris syllogismis vestris prohiberetur
haec dicere, ne scilicet concupiscentia carnis vituperata, et
originali peccato credito, nuptiae damnarentur, liberum auferretur
arbitrium, vituperarentur opera Dei, et sub nomine gratiae legis
eversio sequeretur. Non sic plane, non sic. Erubescite, vel potius
expavescite talia cogitare. Imo vero si vir ille superesset, multo
vehementius quam nos et auctoratius vobis pro catholica fide et pro Dei
gratia vel aequitate resisteret, quam non sint consequentia, quae
consequentia putatis, ostendens; quia et recte vivi potest, non pulsa
nec laudata mala concupiscentia, sed frenata; nec culpatur naturae
Conditor, quando ab illo sananda monstratur, quae ab inimico vitiari
potuit, non creari; nec damnantur nuptiae, quae bene utuntur pudenda
libidine; nec liberum aufertur arbitrium, sed cujus beneficio sit in
bono liberum ostenditur; nec lex evacuatur per gratiam, sed impletur.
Haec ille doctor egregius egregie disputaret, et in vestras facies
impudentes, illa quae superius de paradiso vestro diximus, et vestrum
errorem vere consequuntur, et ab omnibus hominibus tanquam vesana atque
furiosa vel ridentur, vel exhorrentur, illideret.
|
|