CAPUT CXV

JUL. Neque enim in jure cujusquam est definita suscipere, et quae consequuntur excludere. Qui ergo dicit propter hoc parvulos ad jus diaboli pertinere, quoniam de sexus commixtione generantur; sine dubio ipsam commixtionem, in qua naturae opus est, cum naturae ipsius institutione condemnat.

AUG. Tibi quidem hoc videtur: sed verum non esse (quod tu non vides) vidit Ambrosius, qui dixit expertes non esse delicti ex viro et muliere, id est, per illam commixtionem corporum natos (In Isaiam): nec tamen ipsam commixtionem cum ipsius naturae institutione condemnat. Commixtio quippe conjugum procreandi causa, bonum est nuptiarum: sed ita fiunt nonnulla opera bona non sine malo vitiorum, sicut opera mala non sine bono membrorum. Quantislibet autem vitiis turpetur quaecumque natura, institutio ejus semper est bona. Nam sicut institutio corporis bona est, etiam quando nascitur morbidus; et institutio animi bona est, etiam quando nascitur fatuus: sic institutio hominis ipsius bona est, quando nascitur contagioni peccati originalis obnoxius.