CAPUT CXVI

JUL. Quod aut utrumque simul negatur, aut simul utrumque suscipitur; et cum sit in potestate utriusque rejectio, non est tamen in arbitrio alterius electio; nisi quod facilius potest illicita commixtione gravari vitio voluntatis, seminum tamen fructificatione defensa, quam fructibus ejus accusatis, sexuum negotium vindicari. Non ergo fluctuatio tua, quam inter formidinem impietatemque perpeteris, novas disputandi regulas condere valebit, ut de duobus connexis unum suscipias, et quod ei adhaeret excludas. Ante leves pascentur in aethere cervi (Virgil. Ecloga 1, vers. 59), quam post praejudicium sumpti negetur effectio. Exercet hoc genus apostolus Paulus, cum dicit: Si mortui non resurgunt, nec Christus resurrexit. Si Christus non resurrexit, vana est fides vestra (I Cor. XV, 16). Nunc autem Christus resurrexit: constat ergo functorum diem resurrectionem futuram. Et ut hoc ipsum breviore propter legentem inculcemus exemplo: dubitetur utrum justum bonum sit; peto, an omne justum, honestum esse fatearis. Quo concesso, addo aliud, utrum omne honestum, bonum quoque esse pronunties. Hoc quoque dato, te volente nolente, concludo: Si omne justum honestum, omne honestum bonum; omne igitur justum bonum est. Huic effecto quicumque post prima sumpta voluerit obniti, non aedificium rationis quatit, sed ipse se exponit irrisui. Ut ergo ad causam comparatio recurrat, quaeritur utrum sit in natura peccatum: petivi, concederesne nullum esse sine voluntate peccatum: assensus es, sicut tua dicta testantur. Addidi, an in parvulo putares esse voluntatem: hoc etiam denegasti. Quid sequitur tertium, si non est sine voluntate peccatum? Hoc tam certum est, ut nec ab Academicis venire possit in dubium, quorum divitiae sunt nihil certum tenere. Tu ergo cum post duo prima sumpta, tertium negas, in quo est effectus duorum, non rationis fundamenta convellis, sed tuum prodis furorem.

AUG. Itane es insipiens, ut putes in natura non esse peccatum, cum omnino peccatum nisi in natura esse non possit? Nam vel in angelo est, vel in homine, quae sine dubitatione naturae sunt: si ergo peccatum in nulla istarum natura esset, profecto nusquam esset. Ac per hoc, proposita quaestione utrum sit in natura peccatum, docere intenderas in natura non esse peccatum: vanam ergo fuisse intentionem tuam, et in vanum te istam proposuisse quaestionem, si non es nimium vanus, intelligis. Ecce rationis tuae, quoniam ratio vera non est, fundamenta convello; nec tamen, sicut conviciaris, prodo meum furorem, sed tuum errorem. Concessis enim duobus quae sumis, ideo tertium nego, quia non est in eo, sicut esse putas, duorum effectus illorum. Ideo quippe concedo non esse sine voluntate peccatum, quia sine voluntate non potest fieri. Sed alia ratione rursus recte dicitur, esse sine voluntate peccatum, quia manet, quamdiu non remittitur, etiam desistente voluntate qua factum est. Item concedo non esse sine voluntate peccatum, quia et originale peccatum sine voluntate non factum est ejus, a quo ipsa origo sumpsit exordium. Proinde cum etiam illud concedo, quod peccandi voluntas non sit in parvulo, non ex his duobus conficitur tertium, quod peccatum non sit in parvulo. Conficeretur autem, si quemadmodum concedo non esse peccatum sine voluntate, ita concederem non esse cujusque peccatum sine ipsius propria voluntate. Proinde peccati quidem voluntatem parvulus non habet, sed peccatum non haberet, nisi ille, de quo id attraxit, voluntate peccasset. Nam de ipsa hominis quoque nativitate tale aliquid dici potest: si enim diceres, Nemo nascitur nisi ex voluntate; non sine ratione concederem: si autem diceres, Nemo nascitur nisi ex propria sua voluntate, non concederem. Isto itaque modo, quia de peccato agimus parvuli, ita originale peccatum ejus, sicut ipse ortus ejus, sine voluntate esse non potuit, sed non ejus.