CAPUT CXVII

JUL. Ergo si audirent illi sacerdotes, quorum nunc dicta deluimus, dubitari utrum commixtio conjugalis bona esset, atque ab eis peterem corporane a Deo informata, faterentur. Hocque concesso, adderem utrum conjugia a Deo annuerent ordinata. Quo similiter confirmato, peterem denuo, utrum esset sine commixtione fetura. Hocque denegato, quid sequebatur? Videlicet, si nonnisi per Deum corpus, nonnisi per corpus commixtio, nonnisi per commixtionem fetus, ad eumdem auctorem pertinere et fetum et commixtionem, ad quem corpora pertinerent.

AUG. Numquid haec inter nos vertitur quaestio, utrum bona sit commixtio conjugalis? cum eam bonam utrique dicamus. Quid est ergo quod tam male sentis de illis sacerdotibus, quorum non, ut mentiris, deluis dicta, sed polluis, ut eis quasi dubitantibus velis persuadere, unde nec illos, nec nos dubitare convincis? Bona est commixtio conjugalis, quae fit causa procreandi. Sed Ambrosius, qui dixit ex commixtione utriusque sexus neminem esse expertem delicti, non commixtionem redarguit conjugalem; sed vidit malum, cujus bono usu fit illud, quod nemo catholicus dubitat esse opus bonum. Inania loqueris, superfluis tempus impendis: quod agitur deseris, et unde non dubitatur, tanquam dubitetur, vel etiam negetur, docere moliris. Quid ergo mirum est, quod tam multos libros tamque vanos facis?