|
JUL. Huic effecto sine dubio prudentes viri
catholici annuerent sacerdotes, videntesque nihil in sensibus carnis,
nihil in fetibus sexuum, alterum quempiam praeter Deum verum fecisse;
nihil autem Deum fecisse quod malum esset; malumque nihil esse aliud
quam voluntatem malam, sine aliquo coactu naturalium delinquentem;
pronuntiarent profecto Manichaeos et Traducianos splendentibus
catholicae rationis dissiluisse fulminibus.
AUG. Cur ergo eorum, quos prudentes viros dicis et catholicos
sacerdotes, te dicta defendere atque deluere sine ullo pudore
mentiris, si et ipsa dissiliunt fulminibus tuis? Si autem defenduntur
atque deluuntur, et ob hoc manent integra, ipsis tu potius
fulminaris. Nam quod ait Ambrosius, ex commixtione sexus utriusque
conceptum expertem neminem esse delicti, aut falsum est, aut verum.
Si falsum esse dicis; oppugnas ergo prudentium virorum et
catholicorum, sicut tu fateris, sacerdotum dicta, non defendis ac
deluis. Si autem ut merito defendantur atque deluantur, hoc verum
esse concedis; tu potius dictis catholicorum antistitum fulminaris.
Quid est ergo quod te jactas et dicis illos beatissimos et doctissimos
viros, si audissent syllogismos tuos, pronuntiaturos fuisse, nos,
quos appellas
|
“Manichaeos et Traducianos, splendentibus catholicae
rationis dissiluisse fulminibus?”
|
|
Pronuntiarent igitur contra se
ipsos, et se ipsos nobiscum dissiluisse te fulminante monstrarent.
Cur directe non audes dicere, quod oblique convinceris dicere?
Originale peccatum cum Ambrosio confitemur, et tu tanta potentia
fulmina jacularis, ut propter haec dicta nobis illique communia, nos
eis dissiliamus, ille deluatur? Vanus es: non eum distinguis a
nobis; et nos prorsus accusas et ipsum: nec tamen fulminas aut nos,
aut ipsum, si violare non vis testimonium Pelagii doctoris tui, qui
dixit Ambrosii fidem et purissimum in Scripturis sensum ne inimicum
quidem ausum fuisse reprehendere (De Gratia Christi, nn. 46,
47). Unde et tu cum fidei ejus et purissimo in Scripturis sensui
satis intelligaris inimicus, non eum tamen audes reprehendere; sed
quid mali dicat, me reprehendendo, te arbitraris ostendere. Homo
confosse, et non confesse, magna vi cogeris caliginosas anhelare
fallacias: frustra fingis impetus fulminantis, cum spires fumum potius
fulminati. Ista sunt certe, per quae docere conaris Ambrosium,
aliosque doctores socios ejus, non esse originale peccatum,
|
“quod
Deus formaverit corpora, ordinaveritque conjugia, quod non esset sine
commixtione fetura.”
|
|
Conceduntur haec; conceduntur etiam illa quae
adjungis,
scilicet
|
“et commixtionem ad eum pertinere
auctorem, ad quem pertinent corpora;”
|
|
si tamen commixtionem
conjugalem voluisti intelligi, cum hoc diceres. Quamvis id per se
ipsum verum esse noscatur, non tua ratiocinatione sit consequens:
alioquin te dicente,
|
“Si nonnisi per Deum corpus, nonnisi per
corpus commixtio;”
|
|
et ex hoc volente conficere,
|
“ad eum auctorem
pertinere commixtionem, ad quem corpora pertinent;”
|
|
potest alius
dicere, Si nonnisi per Deum corpus, nonnisi per corpus adulterium,
ad eum auctorem pertinet adulterium, ad quem pertinet corpus: quod
vides quanta dicatur injuria Dei, et quantum mali doceant syllogismi
tui. Sicut ergo non sequitur, ut ideo tribuatur adulterium Deo,
quia non fit nisi per corpus, cujus auctor est Deus: ita non
sequitur, ut ideo commixtio tribuatur Deo, quia non fit nisi per
corpus, cujus auctor est Deus. Sed tamen concedimus commixtionem
duntaxat conjugalem, quae fit causa procreandi, Deo auctori esse
tribuendam; non quia hoc tua sumpta sequitur, sed quia ratione alia
consideratum, verum esse perspicitur. Quod vero ex hoc quaeris
efficere, nec sequitur illa superiora, nec verum est. Neque enim,
quia Deus fecit corpus, Deus instituit conjugia, quorum commixtione
fetus oriatur, Deus creat ipsos fetus animantium, ideo verum est quod
adjungis,
|
“nihil in sensibus carnis, nihil in fetibus sexuum,
alterum quempiam praeter Deum verum fecisse.”
|
|
Ubi enim fecit
diabolus, quod mali fecit cum hominibus primis, nisi et in sensibus
carnis illorum? Mala quippe suasione corruptus est sensus, quando est
ad peccandum factus assensus. Et ubi fecit, quidquid mali postmodum
generi humano fecit, nisi in fetibus sexuum, id est, filiis hominum?
Quomodo autem dicis,
|
“Deum nihil fecisse quod malum est?”
|
|
Annon
est malum gehenna damnatis? Jam vero qui tibi dicenti credit,
|
“malum
nihil esse aliud quam voluntatem malam, sine aliquo coactu naturalium
delinquentem:”
|
|
ut innumerabilia mala taceam, quae mali angeli et
homines patiuntur inviti; ipsum aeternum supplicium non timebitur,
quod et maximum malum est, et non est voluntas mala, sed poena
voluntatis malae. Hae sunt ratiocinationes tuae quibus putas fulmen
esse verbum tuum, cum sit cinis cor tuum.
|
|