CAPUT CXIX

JUL. Desine itaque viros sani capitis et Ecclesiarum antistites criminari: non subjiciantur judicio negligentiora commenta: neque enim iram cunctatio brevis, sed pertinax meretur intentio. Imitemur sane eorum illud studium, quo populos aedificaverunt exhortando, obsecrando, coarguendo: quorum num quidquam fecissent, si vestro more peccata non voluntaria, sed naturalia credidissent?

AUG. Et nos pro modulo nostro populos aedificamus, hortando, obsecrando, arguendo, quod fecit Ambrosius; et tamen de originali peccato hoc sentimus et dicimus, quod sensit et dixit Ambrosius, nec solus, sed cum aliis magnis consortibus suis. Quos

“antistites Ecclesiarum”

cum

“viros sani capitis”

dicas; tu quali capite ista, quae illi notissima consensione didicerunt atque docuerunt, reprehendis atrociter, defendisque fallaciter; et me arguis dicens eorum esse criminatorem, cum videas eorum contra tua crimina, quae ex obliquo illis objicis, defensorem? Dicis eorum

“negligentiora commenta non esse subjicienda judicio:”

siccine illorum dicta defendis ac deluis? An potius nomine negligentiae reprobas et accusas, et nullo dubitante condemnas, quae negligenter effusa, et ideo falsa esse pronuntias? Rogamus te, si falsa esse asseris dicta quae defendis, vera esse assere quae reprehendis.

“Iram non cunctatio brevis,”

inquis,

“sed pertinax meretur intentio:”

quasi aliquid proferas, unde possis ostendere illos, non dico post brevem, sed saltem post longam intentionem, vel in fine vitae suae de peccato originali mutasse sententiam. Vana loqueris, insana loqueris, perversa et tuae saluti adversa loqueris: quiesce, obsecro; quid tantum loqueris?