CAPUT CXX

JUL. Verum pergamus ad reliqua. Nihil prorsus valet, quod te ais diabolo reputare, non corpora, sed delicta: inficiaris omnino, sicut frequenter ostendimus, nullo alio studio, nisi ut Manichaei vites invidiam, cujus inspiras venenum. Corpora enim, prorsus corpora reputas principi tenebrarum, quorum commixtionem diabolicam profiteris, quorum genitalia, quorum motus, quorum fructus accusas. Arguis palam ex primo magisterio membra, non vitia: illud enim dicis diabolicum, quod etiam Manichaeus, sicut in scripturis ejus docui, in sexibus indignatur vigere. Et ut repetitione brevi lector noster, quod tenere possit, accipiat: aut ostende esse in parvulis voluntatem, aut ab eis crimen amoveto. Quod cum non facis, sed asseris eos propter hoc a diabolo possideri, quia de corporum sunt commixtione generati; ostendis te non peccata, quae sine voluntate non sunt, sed ipsa corpora adversariae potestati deputare. Ut ergo ea libido, quae et in hominibus et in pecoribus invenitur, naturalis et a Deo instituta est: ita ista libido, quam in disputationis tuae varietate perpeteris, per quam inter varia dogmata contrariaque versaris, non minus a stultitia quam a profanitate concepta est. Haud injuria ergo Ambrosium a vestra cohorte distinguimus; nec illum, sicut petis, Manichaeum vocamus.

AUG. Inaniter omnino laborasti, ut ad istam conclusionem falsam atque ridiculam, longis et tortuosis, fallacibus et fugacibus anfractibus pervenires, ubi diceres,

“non injuria vos Ambrosium a nostra cohorte distinguere, nec eum dicere Manichaeum.”

Prorsus si illum non dicis, nec me debes dicere: si autem me dicendum putas, et illum cogeris dicere, et illos omnes magnos Ecclesiae clarosque doctores, qui de peccato originali, propter quod me Manichaeum dicis, ea dicunt sine ulla obscuritate vel ambiguitate, quae dico, ut in primo et secundo sex librorum meorum, quos contra quatuor tuos edidi, satis evidenter ostendi. Sed per tuam scilicet dialecticam terreretur, si his diebus superesset Ambrosius, ut ex consequentibus falsis inveniens falsum esse quod senserat, dicere non auderet ulterius, de sexuum commixtione parvulos natos expertes non esse delicti, ne per hoc eos sub potestate diaboli constitueret: tunc ergo te doctore Manichaeus esse desisteret. O quid perdidit, qui te audire non potuit! Proinde quia propter hunc sensum Manichaeum me esse dicis, profecto in hoc sensu perseverans, Manichaeus, te auctore, Ambrosius hac excessit e vita. Non ergo illum defendere, quod nullo modo potes, sed dolere debes, quia docere jam non potes: quod si facere potuisses, magisterio tuo ille correptus atque correctus prohiberet utique in Ecclesia quam regebat, exorcizari et exsufflari baptizandos parvulos; ne in tot innocentibus, neque ulla ratione, ut asseris, sub potestate diaboli constitutis imaginibus Dei, ipsi Deo fieret tam gravis atque insignis injuria: quod tamen si fieri prohiberet Ambrosius, vobiscum de Ecclesia catholica pelleretur. Absit enim ut haec correctio potius, quam deceptio nominetur. Absit ergo ut ille vir vobiscum contra matrem Catholicam consisteret : sed vobis invictus pro illa resisteret. Quid est igitur, quo me ab illo in hac causa separandum putas? Per commixtionem corporum maris et feminae, delicti expertem nasci dico neminem, sicut ille; nec tamen corpora diabolo conditori tribuo, quia nec ille: quemadmodum naturae vitium ambo culpamus, ita naturae auctorem ambo veneramur. Si quoniam concupiscentiam carnis, qua caro concupiscit adversus spiritum, per praevaricationem primi hominis in naturam vertisse dico, ideo

“arguo membra, non vitia;”

hoc fecit et ille: si vero aliunde est origo vitiorum, aliunde membrorum; nec ego, nec ille. Voluntatem propriam inesse nascentibus, nec Ambrosius dicit, nec ego: per primi hominis tamen praevaricatricem voluntatem factum esse concupiscentiae vitium, unde per commixtionem sexuum nascentes trahunt originale peccatum, et Ambrosius dicit, et ego. Ambo igitur natos homines, antequam renascantur, non propter eorum substantiam, cujus creator est Deus, sed propter peccatum quod per unum intravit, et per omnes homines pertransiit, cujus peccati auctor est diabolus, potestati adversariae deputamus. Quid est quod te impudentissima fronte mentiris, Ambrosii et aliorum similium dicta defendere atque deluere? Quis ita caecus est, ut non videat quod ea tu reprehendas, ego defendam; tu polluas, ego deluam? Ambrosii dicta sunt de Christo loquentis:

“Ideo,”

inquit,

“et quasi homo per universa tentatus est, et in similitudine hominum cuncta sustinuit; sed quasi de Spiritu natus, abstinuit a peccato: omnis enim homo mendax, et nemo sine peccato nisi unus Deus. Servatum est igitur,”

inquit,

“ut ex viro et muliere, id est, per illam corporum commixtionem, nemo videatur expers esse delicti: qui autem expers delicti, expers etiam hujusmodi conceptionis”

(In Isaiam). Ista dicta dicis esse falsissima, eisque Manichaeum dogma nefarium contineri: ac per hoc Ambrosii dicta tu reprehendis et polluis. Ego vero illa et verissima praedico, et Manichaeo non solum non amica, verum et inimica, sicut jam feci, esse demonstro: ego igitur ea potius defendo, et a tuis nefandis criminationibus deluo. Utrum ergo ille noster an vester sit, et vos videtis: sed quia homines a quibus diligitur, formidatis; profecto eum, quem atrociter accusare convincimini, fallacia excusare conamini.