CAPUT CXXI

JUL. Quod dicis ei convicium a Joviniano factum (De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 2, n. 15); in quo mentiri te tamen arbitror: sed annuamus vel Joviniani te criminatorem verum esse posse, Ambrosiumque ab illo Manichaeum vocatum: at id constat insanum fuisse. Non enim sane poterat Manichaeus vocari, qui bonam naturam, qui peccata voluntaria, qui a Deo institutas nuptias, qui a Deo fieri parvulos praedicabat. Si ergo ille praelationem virginitatis nuptiarum accusationem putavit, nesciit omnino quid diceret. Aliud est enim contrarium, aliud ordinatum. Boni quippe laudatio ad meliora gradus est: infamatio autem naturae ad Manichaeum via est. Cum ergo non damnaret Ambrosius nuptias; nec commixtionem conjugum, vel opus diaboli, vel necessitatem diceret esse peccati: improbe fecit Jovinianus, ut eum conferret Manichaeo, putaretque nihil interesse inter nuptiarum accusatorem et laudatorem. Nam si de legitima et a Deo instituta corporum conjunctione generatos, posteaquam usum coeperunt habere rationis, sponte propria proborum imitatione mentitos dixit Ambrosius; non tamen hanc conjunctionem, mendacii voluit necessitatem videri, sed universitatis indicium. Tale est enim quod dixit, Nati ex parentibus mentiuntur; quale si dixisset, Omnis homo, duntaxat sui rector arbitrii, aliquando mentitus est: sciebat quippe neminem sine commixtione parentum, praeter Christum, exstitisse. Igitur opere conjugali non iniquitatem, sed generalitatem vir prudens voluit indicari. Christum vero pronuntiavit omne cavisse mendacium, quem miraculo parientis ostendit: quod quidem vehementer contra Hieronymum, cujus tu assecla es, fremit; qui mendacium signatissime Christo est conatus affigere. Non ergo jure vocatus est Manichaeus (si tamen vocatus), qui contra errorem vestrum frequentavit laudationem creaturarum.

AUG. Laudationem creaturarum frequentamus et nos: quid est ergo quod dicis hoc facere Ambrosium contra errorem nostrum; cum hoc faciat secundum fidem nostram? Quomodo autem illa verba posuerit, quae a me tibi objecta tu commemorare timuisti, ne tenebrae tuae clarissima luce illorum redarguerentur, aliis etiam scriptorum suorum locis sic ostendit Ambrosius, ut non ei sicut negligentiori, quomodo loqueris, et incautiori sententia ista semel subrepsisse videatur; sed de peccato originali dogma ejus, quoniam dogma catholicum est, satis liquida manifestatione declaret. Cur ergo et qua ratione dixerit, Servatum est igitur, ut ex viro et muliere, id est, per illam corporum commixtionem, nemo videatur expers esse delicti; qui autem expers delicti, expers etiam hujusmodi conceptionis; quia non hic peccata hominum posteaquam usum coeperunt habere rationis, ut tu alienaris, sed originale peccatum intelligi voluit; quid alibi dicat attende: Jordanis, inquit, conversus retrorsum, significavit salutaris lavacri futura mysteria, per quae in primordia naturae suae, qui baptizati fuerint, parvuli a malitia reformantur (Lib. 1 in Luc. I, 36). Dic, Juliane, a qua malitia, si non trahunt originale peccatum. Audi adhuc alio loco: Non enim virilis coitus, inquit, vulvae virginalis secreta reseravit, sed immaculatum semen inviolabili utero Spiritus sanctus infudit. Solus enim per omnia ex natis de femina sanctus Dominus Jesus, qui terrenae contagia corruptelae immaculati novitate partus non senserit, et coelesti majestate depulerit (In Luc. II, 23). Responde, Juliane, quae sint terrenae contagia corruptelae, quae solus ex natis de femina Dominus Jesus immaculati novitate partus non sensit. Adhuc audi: Antequam nascimur, inquit, maculamur contagio. Et paulo post: Et si nec unius, inquit, diei infans sine peccato, multo magis nec illi materni conceptus dies sine peccato sunt (In Apologia David, cap. 11). Multa hujus viri, quem sani capitis fuisse confessus es, talia commemorare possum: sed cui non sufficiunt ista, quid sufficit? Ex his ergo intellige, quam non sinaris etiam illa, sicut es conatus, in alium sensum detorquere atque pervertere, quae dixit Ambrosius de his qui nascuntur per commixtionem corporum, non arguens Dei creaturam, sed originale peccatum. Quid mihi obtendis Hieronymum cujus me conviciaris asseclam, de cujus verbis nulla nunc quaestio est? quae tamen verba si posuisses aut ea non habere quod displicere deberet ostenderem, aut intelligentioribus exponenda relinquerem; aut si essent procul dubio contraria veritati, libertate qua dignum est improbarem. Ambrosium respice, quem Manichaeum non audes dicere: cum me propterea dicas, quia de originali peccato ea dico, quae dicit. Nam si propterea non diceres Ambrosium Manichaeum, quia bonam naturam, quia peccata voluntaria, quia nuptias a Deo institutas et a Deo factos parvulos praedicabat; nec me diceres, qui eadem fideliter praedico. Si autem me propterea Manichaeum dicendum putas, quia esse confiteor originale peccatum; hoc etiam ille confitetur: cur non ambos putas? Sed me petulanter dicis, illum latenter opinaris, non veritate distincta, sed exstincta potius libertate. Hoc enim de illo non audes dicere, quod audes credere: aut si de illo ista non credis, profecto nec de me credis; quia et si errare nos existimas, facile est ut videas non esse Manichaeos, qui peccantis propriam substantiam, quam Deus non creaverit non asserimus; sed originale peccatum de vitio voluntario naturae, quam Deus bonam condidit, propagatum esse firmamus. Facile est ergo ut hoc videas, et simul videas nos esse contrarios Manichaeis: sed eorum nomen ab Ambrosio abigis adulando, et mihi objicis calumniando.