CAPUT CXXII

JUL. Verum ut illi infensus Jovinianus arguitur, ita vobis comparatus absolvitur. Quando enim tibi tantum prudentium censura donabit, ut te cum Joviniani merito componat? Ille quippe dixit boni esse necessitatem; tu, mali: ille ait per mysteria homines ab errore cohiberi; tu vero, nec per gratiam liberari: ille virginitatem Mariae partus conditione dissolvit; tu ipsam Mariam diabolo nascendi conditione transcribis: ille meliora bonis aequat, id est, integritatem connubio; tu vero commixtionem conjugii morbidam vocas, et castitatem foedissimae rei collatione depretias: nec gradum inter haec addis; sed genus omne commutas, non utique bono virginitatem, sed malo praeferens. Est autem vilitatis extremae, nisi teterrimo comparatum, placere non posse. Jam vero quid ille tale de Dei injuriis, quale tu? Ille ejus judicii vigorem a benignitatis voluit parte confundere; tu, a malignitatis: ille dicit apud eum bonos et optimos aequo honore fruituros; tu vero, bonos et impios, id est innocentes et diabolum, uno supplicio cruciandos: ille ergo Deum clementissimum vult videri; tu, iniquissimum: ille dicit mysteriis ejus imbutos homines non posse peccare; tu vero ipsum Deum, et in mysteriis imbecillitate, et in praeceptis immoderatione, et in judiciis immanitate peccare contendis. Cum itaque tanta disparatio sit inter te et Jovinianum, quanta conjunctio inter te et Manichaeum; tanto te tolerabilior Jovinianus probatur, quanto Joviniano horridior Manichaeus.

AUG. Quam bellus tibi videris, cum me Joviniano comparans, pejorem conaris ostendere. Verum hanc quoque contumeliam mendacissimam cum Ambrosio me a te accipere gaudeo: sed te sic insanire contristor. Ea quippe causa me Joviniano dicis esse pejorem, qua me dicis etiam Manichaeum. Et quid est hoc? Illud scilicet originale peccatum, quod vos negatis cum Pelagio, nos vero cum Ambrosio confitemur. Cum illo igitur, secundum vos, sumus et Manichaei, et pejores Joviniano, et quidquid nos aliud ore protervo, nec sane veridico, sed maledico dixeritis, docuit nos Dominus gaudere et exsultare, quando qualiacumque maledicta non ex veritate audimus, sed quia pro veritate certamus (Matth. V, 12). Ecce ego non dico mali esse necessitatem, quia nec Ambrosius; et tamen dico parvulos a malitia reformari, quod et Ambrosius: et ideo mali nulla est necessitas; quia et illud Deo sanabile est, quod trahit nativitas; quanto magis quod addit voluntas? Non dico, nec per gratiam homines liberari; quod absit ut dicat Ambrosius: sed quod non vis dicimus, nonnisi per gratiam liberari, non solum ut eis debita dimittantur, verum etiam ne in tentationem inferantur. Non transcribimus diabolo Mariam conditione nascendi; sed ideo, quia ipsa conditio solvitur gratia renascendi. Non tanquam malo bonum, sed tanquam bono melius, virginitatem nuptiis anteponimus. Non, ut calumniaris, bonos et impios uno supplicio; sed bonos nullo, impios autem non uno, sed pro diversitate ipsius impietatis, diversis suppliciis dicimus esse cruciandos. Non dicimus Deum in mysteriis imbecillitate, in praeceptis immoderatione, in judiciis immanitate peccare, cujus et gratia regeneratis mysteria sunt utilia, et gratia liberatis praecepta salubria, et bonis malisque convenienter distributa judicia. Ecce nos ea, in quibus nos dicitis Joviniano esse pejores, amolimur a nobis: vos a vobis amolimini, si potestis, in quibus vos pejores eodem ipso Joviniano esse monstrabo. Ille dixit boni esse necessitatem; vos dicitis esse bonam mali cupiditatem: ille ait per mysteria homines ab errore cohiberi; vos, viam rectam gradiendi cupiditatem non inspirari a Deo, sed arbitrio libero acquiri: ille virginitatem Mariae partus conditione dissolvit; vos ipsam carnem sanctam de virgine procreatam caeterae carni hominum coaequatis, similitudinem carnis peccati non distinguentes a carne peccati: ille meliora bonis aequat, id est, integritatem connubio; vos, mala bonis; nam discordiam carnis et spiritus tam dicitis esse bonum, quam concordiam nuptiarum: ille dicit apud Deum aequalem honorem bonos et optimos habituros; vos autem, quosdam bonos non solum in regno Dei honorem nullum adepturos, sed nec ipsum regnum esse visuros: ille dicit Dei mysteriis homines imbutos non posse peccare; vos dicitis facilius quidem per Dei gratiam, sed et sine illa per liberum arbitrium posse homines non peccare; audacia gigantea repugnantes Deo, cum de bonis fructibus loqueretur dicenti, Sine me nihil potestis facere (Joan. XV, 5). Cum igitur in deterius tantum a Joviniani errore distetis, nos tamen ei subjicitis, et Manichaeo potius adaequatis; magno scilicet praesidio communiti, quasi propterea condideritis haeresim novam, ut quando vos redarguimus, nullis haereticis adaequare possimus. Ego tamen in hac causa, in qua tibi de originali peccato multum videor detestandus, et Manichaeo potius coaequandus, cum Ambrosio sum, velis nolis, quem Jovinianus Manichaeum dicebat, ut tu: sed libere ille, tu subdole. Denique semel ille vincitur, cum Manichaeus non esse demonstratur Ambrosius: tu vero quia voluisti cor duplex habere, bis vinceris. Arguis Ambrosium Manichaeum esse; ostendo non esse: negas te arguere, ostendo te arguere: utrumque autem clarebit ei qui superius quae dixerit legerit.