CAPUT CXXIII

JUL. Verum videamus et caetera. De his quae egimus satis superque lectorem instructum puto, qua virtute vel meorum dictorum aliquid oppugnet, vel opinionem tueatur suam; et ideo non erit necesse scriptorum id omnium repetitione monstrare. Quoniam vix singulos sparsosque versiculos de libro meo proponens sibi, eosque laudans frequenter, nonnunquam etiam titillat suggillatione brevissima; cum tamen hoc quod mordendum putat, a me non sit ita, ut suspicatur, prolatum. Quamobrem ad illud opus meum lectorem dirigo: videbit assertionem concinere veritati. Hic sane qui sibi querebatur objectum, quod naturam criminaretur et semina, continuam simulandi non potuit tenere patientiam: sed postquam praestigiis patroni sui serenavit auditum, velut testudo caput aperit. Nam cum dixisset, quia nisi Adam peccasset, ita homines generare potuissent, ut solemus aut articulos commovere, aut unguiculas exsecare: addidit,

“Sed si semen ipsum nullum maledictum habet, quid est quod scriptum est in libro Sapientiae, Non ignorans quoniam nequam erat natio illorum, et naturalis malitia ipsorum, et quia non poterat mutari cogitatio illorum in perpetuum: semen enim erat maledictum ab initio”

(Sap. XII, 10, 11). Atque ipsum testimonium quod protulit, subdita argumentatione prosequitur,

“Nempe de quibuscumque ista dicat, de hominibus,”

inquit,

“dicit”

(De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 2, n. 17-21). En qui se profitebatur a Manichaeorum studiis destitisse, qui sub occasione sententiae quam non intelligit, maledictum semen, malitiam naturalem, et inconvertibilem cogitationem pronuntiat iniquorum. Fama est, apud cataclita Nili aquarum proruentium strepitu usu aurium accolas destitutos. Finxerit illud opinio, quae de magnis majora dispergit: valet tamen exemplum ad castigandam insipientium surditatem, qui fragore terroris mutui, sicut aspides surdae rerum vocibus obnituntur. Clamat Augustinus, Nequam est hominum natio, naturalis malitia, immutabilis cogitatio in perpetuum, semen maledictum ab initio. Et inveniuntur adhuc, qui illum non usquequaque Manichaei autument charactere percussum? Interrogentur hodie quicumque sunt ipsarum sordium sectatores publici: si aliud dixerint, nos putemur fuisse mentiti. Ergo si est malitia naturalis, quomodo te fingis malam non pronuntiare naturam? Si est semen maledictum ab initio, quomodo te dicis vitia voluntatum accusare, non seminum? Si immutabilis cogitatio malignantium est, quomodo te pejeras liberum arbitrium confiteri? Nisi superest, ut illos Hebraeos, Sirach, vel Philonem, qui libri ipsius qui Sapientia dicitur, auctores incerta opinione creduntur, dicas fuisse Manichaeos.

AUG. Quilibet auctor fuerit libri hujus, bene, quia auctoritatem ejus non respuis. Idoneus est igitur, ex quo adversus vos, quae possumus invenire, testimonia proferamus. Nam et Pelagius doctor vester in libro quem Testimoniorum vel Capitulorum edidit, posuit ex isto libro quae intentioni suae credidit convenire (De Gestis Pelagii, n. 6). Cujus libri auctor magis quia Manichaeus non fuit, satis aperteque demonstrat, etiam ab eis qui Manichaei non sunt, et in Ecclesia Christi legi accipique meruerunt, potuisse dici malitiam naturalem, sine ulla reprehensione institutionis et conditionis Dei, naturarum omnium sapientissimi atque optimi creatoris. Unde et Apostolus non alio sensu dixisse intellectus est, Fuimus enim et nos aliquando natura filii irae, sicut et caeteri (Ephes. II, 3). Quod quidam non ad verbum, sed ad sententiam sunt interpretati dicentes, Fuimus enim et nos aliquando naturaliter filii irae. Quod autem ait, sicut et caeteri, ostendit omnes irae filios esse natura, nisi quosdam eorum a massa perditionis gratia divina discernat. De alienis ergo ab hac gratia etiam Petrus apostolus loquens: Hi vero, inquit, velut muta animalia procreata naturaliter in captivitatem et interitum (II Petr. II, 12). Non se quippe exuebant veterem hominem. Nisi autem vetus omnis homo nasceretur, nullus parvulus renascendo renovaretur. Absit ergo, ut cum Creatoris dicatur injuria, naturaliter esse homines irae filios: sicut sine ulla ejus injuria quisque dicitur naturaliter surdus, aut naturaliter caecus, aut naturaliter morbidus; itemque alius naturaliter fatuus, alius naturaliter obliviosus, alius naturaliter iracundus; et caetera innumerabilia vitia, sive corporum, sive, quod est gravius, animorum, Dei opificio creatorum, ejusdemque Dei occulto, sed justo judicio vitiatorum. Idem quippe ipse totius hominis creator: et tamen quamvis cum ejus laude natura sit homo; nullo modo tamen cum ejus vituperatione natura vitiosus est homo. Scimus itaque non vitia, sed naturas esse tribuendas conditori Deo: sed unde sint vitia, debet dicere, qui vult resistere Manichaeo. Et de aliarum quidem rerum vitiis, quas a Deo creatas fatemur, sed ejus sapientissima ordinatione, sive bonis, sive etiam malis angelis subditas, respondere facillimum est, ab eis quibus subjacent, earum quoque semina posse vitiari, ut non solum fiant, verum etiam concipiantur nascanturque vitiosae. De homine agitur, de rationali animante, de imagine Dei agitur, cujus natura nullo modo diaboli ludibrium fieret, quem recte credimus auctorem esse vitiorum, nisi per justum Dei judicium propter originale peccatum. Denique nec vos ipsi, quantum existimo, dicere audetis, quamvis dogma vestrum haec tam dira sequatur absurditas, in paradiso exortura fuisse tot ac tanta vitia naturalia, si peccante nemine, illa in qua est condita, naturae humanae felicitas permaneret. Vos autem negantes originale peccatum, profecto naturam quam Deus non creavit, ex cujus commixtione sint hominum cum quibus nascuntur vitia, facitis introduci. O perversi haeretici, Manichaeorum adjutores, de Manichaeis calumniatores, et Catholicorum eadem concorditer contra vos vera dicentium aliorum contentiosi criminatores, aliorum subdoli adulatores!