|
JUL. Exspectet nunc forsitan lector, quomodo hoc
testimonium debeat intelligi: quod certe non pertinere ad traducem
peccati, nec ad Manichaeorum opinionem, iste ipse qui fuerat ejus
usurpator, ostendit; ait enim,
|
“De quibuscumque hoc dicat, de
hominibus dicit:”
|
|
cum certe si de naturali peccato diceret, non de
quibuscumque, sed de omnibus loqueretur. Opinio quippe Manichaeorum
generaliter cunctorum mortalium infamat naturam: sententia vero de qua
quaerimus, etiam ab ipso plagiatore suo recipit testimonium, quod non
in omnes, sed in aliquos prolata sit. Ex quo constat, nullum ei
negotium fuisse cum traduce, quae nequaquam universos, sed plerosque
percellit. Igitur ostenso nihil de ea spectare ad profanam opinionem,
ipsius libri suffragio scriptoris ejus sanitas asseratur. Loquitur ad
Deum: Misereris omnium, quoniam omnia potes, et dissimulas peccata
hominum propter poenitentiam: diligis enim omnia quae sunt, et nihil
odisti horum quae fecisti. Quomodo enim posset aliquid permanere,
nisi tu voluisses? Parcis autem omnibus, quoniam tua sunt, Domine,
qui animas diligis. Bonus enim spiritus tuus est in omnibus: propter
quod hos qui errant, partibus corripis, et de quibus peccant admonens
alloqueris, ut relicta malitia credant in te, Domine (Sap. XI,
24-XII, 2).
AUG. Quomodo miseretur omnium Deus, cum alia Scriptura dicat,
Non miserearis omnium qui operantur iniquitatem (Psal. LVIII,
6); nisi quia et in illis quorum non miseretur, omnes homines ita
sunt, ut omnia genera hominum intelligantur; sicut dictum est,
Decimatis omne olus (Luc. XI, 42), id est, omne oleris
genus? Quid autem te adjuvat, quod scriptura libri Sapientiae non de
omnibus hominibus loquebatur, ubi ait, quod naturalis esset malitia
illorum. Neque enim quia de quibusdam, non de omnibus hominibus
agebat, ideo etiam fecit intelligi nullos alios esse tales; cum
Apostolus dicat, Fuimus et nos aliquando natura filii irae, sicut et
caeteri. Israelitas autem illo tempore non quidem etiam ipsos omnes,
sed pios, ab his de quibus dictum est, Naturalis malitia eorum, non
discernebat natura, sed gratia; propter quod etiam Dei filii sunt
nuncupati. Videndum est etiam, quomodo dictum sit, Diligis omnia
quae sunt: quoniam sunt etiam iniqui; et alibi scriptum est, Odisti
omnes quoperantur iniquitatem (Psal. V, 7). Diligit ergo et
ipsos, in quantum homines sunt, odit in quantum iniqui sunt; et
damnat eos quia iniqui sunt, et facit esse quia homines sunt: Quia
nihil, inquit, odisti horum quae fecisti. Amat ergo Deus homines
usque adeo, ut etiam, cum iniqui sunt, amet ut homines sunt, quamvis
oderit quod iniqui sint. Ac per hoc iniqui quos Deus odit, et sunt
homines, quoniam Deus suum amat opificium; et miseri sunt, quoniam
Deus amat judicium.
|
|