CAPUT CXXV

JUL. Cernisne quam infesta sit opinioni vestrae gratificatio Dei laudatoris? Dicit eum condere animas, et amare: quod a vobis negatur, qui juratis innocentium animas esse sub diabolo, et exosas Deo; cum nihil habeant aliud, quam quod ab auctore sortitae sunt.

AUG. Ergo secundum te, et fatuitatem a Deo auctore sortiuntur quicumque fatui nascuntur, quos magis quam mortuus dicit sacra Scriptura esse lugendos (Eccli. XXII, 13). Sed istorum quoque animas secundum quemdam modum, id est, ut sint, ut vivant, ut sentiant, ut quamvis obtunsa mentis acie, tamen pecoribus antecellant, amat utique Deus. Alia autem est illa dilectio, de qua scriptum est: Neminem diligit Deus, nisi eum qui cum sapientia habitat (Sap. VII, 28). Sed vos dicite, unde plus amet Deus animas parvulorum, quibus providet lavacrum regenerationis, ut eos mittat in regnum; et unde aliis non praestet hoc beneficium: cum eos non discernant ulla merita voluntatum, nec sit apud Deum, quam nobis insulsissime soletis objicere, acceptio personarum. Quanquam ubi dictum est, Amas animas, nec dictum est, Omnes animas, nulla sit quaestio. Fortasse quippe sic positum est, ut omnes Deus animas condat; nec omnes tamen diligat, sed quas a caeteris non meritis earum, sed suae gratiae largitate discernit, ut habitent cum sapientia: quia neminem diligit Deus, nisi eum qui cum sapientia habitat: Dominus autem dat sapientiam (Prov. II, 6).