|
JUL. Poenitentiam quoque, quam Deum affirmat dare,
vestrum dogma non recipit, in quo malum naturale et nequitia mutari
nesciat continetur.
AUG. Imo nos potius contra vos dicimus, et ipsam poenitentiam
Deum dare: quia licet voluntate quisque agat poenitentiam;
praeparatur etiam voluntas a Domino (Id. VIII, sec. LXX),
et haec est immutatio dexterae Excelsi, quam sacer insonat Psalmus
(Psal. LXXVI, 11); quia ut fleret Petrus, eum respexit
Dominus (Luc. XXII, 61, 62): unde ait de quibusdam
coapostolus ejus, Ne forte det illis Deus poenitentiam (II Tim.
II, 25). Et quod immutabilis malitia dicitur, homini est
immutabilis, qui eam mutare non potest; non Deo, qui omnia potest.
|
|