CAPUT CXXVII

JUL. Quod autem commendavit admonere Deum, ut relicta malitia peccatores credant in eum, evertit omnino opinionem naturalis mali: quia certum est relinqui non posse congenita.

AUG. Possunt etiam congenita relinqui; sed quando id operatur in homine Omnipotens: nam et corruptio congenita est corpori, quod tamen erit incorruptibile.