CAPUT CXXVIII

JUL. Hinc explicata patientia Dei, et dispensatione mitissima, qua non vult mortem morientis, nisi ut revertatur et vivat, approbare quod dixerat etiam per exempla persistit, facitque mentionem eorum, qui in terra Chananaea viventes pessime iram Omnipotentis accenderant, ut impenderetur ultione justissima Israelitarum triumphis, sub Dei jam lege viventium. Illos enim antiquos habitatores sanctae tuae terrae odiens, quoniam odibilia opera tibi faciebant, per medicamina et sacrificia injusta, et necatores filiorum sine misericordia, voluisti perdere per manus parentum nostrorum, ut dignam percipiant peregrinationem puerorum Dei, quae tibi omnium charior est terra (Sap. XII, 3-7). Septem gentes, quibus ex maxima parte deletis, Israelitis terra repromissionis data est, propter quid Deus voluerit perire, testatur. Ne enim in una hominum natura per aliquam personarum acceptionem apud Deum videretur esse discretio; propter quid Chananaei meruerint interfici, commendat. Illos ergo antiquos habitatores sanctae tuae terrae, inquit, odio habuisti. Quamobrem? Certe secundum te debuit subdere, quia de diabolica erant commixtione generati, quia a tenebrarum principe possidebantur, quia tabificavit Adam omnes de sua stirpe venturos. Verum nihil horum: sed quam causam reddit odiorum? Sola opera commissa per voluntatem liberam. Oderas, inquit, eos, quoniam exosa tibi opera faciebant. Verum ne nesciremus, quae essent opera, tuque haec gentium facta concupiscentiam genitalem vocares, ipsas species operationis exsequitur. Per medicamina, inquit, et sacrificia injusta, et necatores erant filiorum sine misericordia; id est, maleficiis et sacrificiis serviebant, quae injusta erant, cum idolis offerebantur, cultu Creatoris abjecto: quibus sacrilegiis ipsas necessitudines deputabant; daemonas videlicet etiam parricidiorum immanitate placantes. Vide itaque quam non de eo loquatur crimine, quod confingit Manichaeus, id est, cunctis per naturam adhaerente mortalibus, qui hinc illos potissimum offendisse commemorat, quod nec a parvulorum suorum exitiis temperabant. Quorum certe mors non recurreret ad interfectoris invidiam, si propter unum peccatum et parricida Deo displiceret, et filius.

AUG. Sic ista loqueris, quasi propter unum aliquod peccati genus omnes homines puniantur, aut nos dicamus propter solum originale peccatum esse irae filios eos, qui jam grandes aetates agunt. Quisquis non credit in Filium, sicut ait ipse Filius, non habebit vitam, sed ira Dei manet super eum (Joan. III, 36): sed sunt aliis alii pejores, super quos Dei utique ira major manet; nec tamen omnes sic evertuntur atque delentur, ut isti de quibus agitur, qui terram, quae Israelitis data est, possidebant. Quid est ergo quod dicis,

“Vide itaque quam non de eo loquatur crimine, quod confingit Manichaeus?”

ubi vis intelligi originale peccatum; quod non confingit Manichaeus, sed, ut caeteri Catholici, et contra vos, et contra Manichaeum confitetur Ambrosius: quia non est alienae naturae commixtio, quam Manichaeus inducit; sed nostrae depravatio de peccato, quod in mundum per unum hominem intravit, et per omnes homines pertransiit, quod contra fidem catholicam vos negatis. Usque adeone caecus es, ut non videas, quia si propterea peccatum originale non est, quia hic commemoratum non est, nec alia peccata peccata erunt, quae hic commemorata non sunt, sive istis minora, sive majora? Numquid ideo Sodomitae deleti non sunt, quia non de illis dictum est quod maleficia et parricidalia sacrificia faciebant? aut ideo isti Chananaei deleti non sunt, quia non de illis dictum est quod masculi in masculos turpitudinem operabantur? Verumtamen tacitum non est, quod erat eorum malitia naturalis; quae quidem omnium hominum, sed in aliis minor, in aliis major est: sicut corpora corruptibilia sunt omnium, sed alias animas minus, alias plus gravant, pro diversitate judiciorum Dei, occultorum quidem, sed sine ulla dubitatione justorum. Quid ergo mirum, si cum causa exponeretur, cur in eos talis vindicta processerit, non voluntaria tantum eorum malitia commemorata est, verum etiam naturalis, cui praeter generis humani commune contagium, accesserat aliquid amplius ex maledictione prophetica (sanctus enim Noe suum nepotem Chanaan progenitorem maledixit illorum) (Gen. IX, 25); non utique injuste, cui tamen esset obnoxia, obligatione successionis, in prole? Quod apparet etiam in parvulis eorum, qui cum suis parentibus, et hoc jubente Deo, sine ullius aetatis exceptione deleti sunt (Deut. II, 34): cum majores propterea maxime Deo displicuerint, quod daemonibus fundere solerent suorum sanguinem parvulorum. Nec Deus praecepit eisdem parvulis parci: imo praecepit omnino non parci. Hinc intellige semen ab initio maledictum: neque enim eum qui hoc praecepit, dicere audebis injustum. Quod si tibi venisset in mentem, non ideo sejungeres a parentibus impiis innocentiam filiorum, quod

“inde potissimum offenderint parentes Deum, quia nec a parvulorum suorum exitiis temperabant. Quorum certe mors,”

inquis,

“non recurreret ad interfectoris invidiam, si propter unum peccatum et parricida Deo displiceret, et filius.”

Nec vides ita displicuisse Deo necatores filiorum, ut tamen eosdem quoque filios cum his juberet occidi. Neque enim, quia illi impiissime etiam filios daemoniis immolabant, ideo non debuerunt etiam iidem filii, non humano scelere, sed judicio divino, utique justo, quamvis occulto, tanquam semen maledictum, sicut factum est, pariter interire. Haec non attendis, dum eloquentia sine sapientia raperis, et flumine vanitatis vis esse disertus, desertus lumine veritatis.