CAPUT XII |
JUL. Quod ergo laudata vituperas, non esse judicii, sed furoris.AUG. Non laudata vitupero: sed laudavi quae vera dixisti; vituperavi autem quod insidiose interrogasti, videns quid tibi respondendum esset, atque ita hoc tacens quasi non esset. Hoc utrum judicii sit, an furoris, videbis, si a furore conquieveris. |