|
JUL. Verum et his, inquit, tanquam hominibus
pepercisti, et misisti praecedentes exercitum vespas; non quia
impotens eras in pugna impios justis subjicere, sed partibus judicans
dabas locum poenitentiae. Aculeis, inquit, muscarum etiam illos
ipsos sacrilegos stimulabas, ut potentiam vindicantis de ludicro suae
afflictionis adverterent. Sed postquam ex consilio Dei, et ultionis
genere voluntaria peccata patuerunt, quorum rejectio exspectabatur et
petebatur ; tunc demum in obstipam punitorum profanitatem scriptoris
assurgit invectio, dicitque illos tantam inisse cum criminibus
familiaritatem, ut innata quodam modo viderentur. Non ignorans,
inquit, quoniam nequissima fuerit natio illorum, et naturalis malitia
ipsorum, et quoniam non poterat commutari cogitatio eorum in
perpetuum; semen enim erat maledictum ab initio: nec timens aliquem,
veniam dabas peccatis illorum (Sap. XII, 8-11). Cum,
inquit, tu tam benigne tamque patienter et poenitentiae tempus
indulseris, et speculam admonitionis infixeris, ut justitiam ac
misericordiam ab omni infamia, ab omni suspicione crudelitatis
assereres: tamen illi spreverunt commonitiones tuas, qui beneficia
praemissa despexerant, velut qui velint probare de illius esse semine
Cham, in quem Noc beatus nuditate derisa, censura patria fuerat
maledicta jaculatus. Quid ergo mirum, si majoris eorum proterviae
merito, sententiae erat austeritate perculsus, recordatus est scriptor
in maculam posterorum non desistentium ab aemulatione, cum frequenter
in lege imitatio, posterorum necessitudinis quoque vocabulis arguatur?
Sic quippe Dominus in Evangelio ad Judaeos: Vos, inquit, ex
patre diabolo estis (Joan. VIII, 44). Et Daniel contra
spurcos presbyteros, de Israel tamen stirpe venientes, eodem genere
legitur invectus: Semen, inquit, Chanaan, et non Juda (Dan.
XIII, 56). Ezechiel quoque propheta exprobrat plebi
Jerusalem: Mater tua, inquit, Cetthaea, et pater tuus Amorrhaeus
(Ezech. XVI, 3, 45). Est ergo hic usus ut ad voluntatis
invidiam infamatio stirpis accedat, nimiumque crimini videatur
adhaerere, per cujus meritum convicium patiuntur et semina. Servatur
autem hic idem mos etiam in bonorum parte, ut cum videtur homo per
omnia probus, congenitis dicatur florere virtutibus. Unde et beatus
Job misericordiae affectum quo subveniebat indigentibus, de uberibus
se traxisse, imo de utero matris suae secum confirmat egressum (Job
XXXI, 18). Nihil ergo rebus perspicuis, aut similitudo, aut
exaggeratio, aut ambiguitas praejudicare potest: quoniam cum certum
sit nunquam naturalium rerum correctionem a mortalibus reposci,
praecipiat autem Deus ut desistant homines a malo; omni vero verius
approbatur, naturale peccatum non esse posse.
AUG. Putasti quidem te exposuisse verba libri Sapientiae: sed non
ea sineris eludere verbis insipientiae. Satis enim apparet, et clarum
est, quomodo illa natio nequissima dicta sit, ejusque malitia
naturalis; quomodo etiam sit appellata, semen maledictum ab initio.
Si enim, ut tu putas, propter aemulationem, id est imitationem,
dictum fuisset, qua imitati sunt majorem suum Cham, quem sui peccati
merito maledixit pater ejus Noe: profecto Deus quando in istam
nationem vindictam justissimam protulit, juberet ejus parvulis parci,
quos dicere non potes suorum majorum imitatione meruisse supplicium.
Cum ergo eis non solum non jussit praeberi misericordiam, sed ut parem
vindictam cum parentibus sumerent, ipse insuper jussit, qui utique
aliquid injustum jubere non potuit; satis evidenter lucet, quod non
propter exaggerationem, neque propter imitationem, sed propter
generationem dicta est eorum malitia naturalis, et ipsi semen
maledictum ab initio. Nam contra errorem vestrum, in hoc ipso
semine, de quo agitur, prophetica vigilavit auctoritas, ut Noe
justus peccantem Cham filium in ejus malediceret filio, id est,
Chanaan; ut hinc intelligeremus, vinctos esse filios meritis patrum,
nisi hoc vinculum generatione tractum, regeneratione solvatur. De
isto ergo Chanaan ducunt originem Chananaei, qui dicti sunt semen
maledictum ab initio: quorum etiam parvuli, quia et ipsi hoc erant,
non imitatione, sed stirpe interfici cum parentibus divinitus jussi
sunt. His Chananaeis fuisse similes impudicos seniores, Daniel
propheta intelligi voluit, quando eis dixit, Semen Chanaan, et non
Juda, tanquam diceret, Similes filiis Chanaan, et non filiis
Juda: sicut dictum est, Generatio viperarum (Matth. III,
7), propter quamdam similitudinem malitiae viperinae. Ubi autem
Dominus ait, Vos a patre diabolo estis; revera imitationem voluit,
non semen intelligi: sed nec ipse dixit, Vos semen diaboli estis.
Et ubi scriptum est, Pater tuus Amorrhaeus, et mater tua
Cetthaea, apparet ideo dictum, quod eos fuerant imitati quibus hoc
dicebatur: denique nec ibi dictum est, Semen Amorrhaeorum, vel
Cetthaeorum. Non ergo ut dixisti, propter meritum voluntatis nimium
criminibus adhaerentis, convicium patiuntur et semina. Absit enim ut
sancta Scriptura seminibus, sicut tu hominibus, convicietur
immeritis. Ubi autem sanctus Job affectum misericordiae de utero
matris secum, sicut commemoras, egressum confirmat; et eum putas, ut
eumdem affectum multum commendaret, hoc dixisse, non quod ita esset:
cur non, quaeso te, annuimus esse quosdam natura misericordes, si
natura quosdam non negamus excordes? Sunt enim nonnulla congenita,
quae in aetate qua usus incipit esse rationis, sicut ipsa ratio,
incipiunt apparere. Proinde hominibus natura filiis irae propterea
dantur praecepta vivendi, quia datur et gratia, ut qui jubet juvet;
ac sic mala non solum quae voluntate sunt addita, verum etiam quae sunt
congenerata, vincantur. Quod enim hominibus impossibile est, Deo
facile est (Matth. XIX, 26). Quibus autem non datur Dei
gratia, propter quam dictum est, Quis enim te discernit? quid autem
habes quod non accepisti (I Cor. IV, 7)? praevaricatores
fiunt, accedente lege, non justi. Sed hi quoque ad utilitatem vivunt
filiorum misericordiae, ut eos videntes, et quid sibi non merito, sed
gratis donetur intelligentes, non extollantur, sed qui gloriatur, in
Domino glorietur (II Cor. X, 17).
|
|