CAPUT CXXX

JUL. Sequitur vero Sapientia: Quis tibi imputabit si perierint nationes, quas tu fecisti, cum non sit alius Deus, quam tu, cui cura est de omnibus? Sed cum sis justus, juste omnia disponis; ipsum quoque qui non debet puniri, condemnare, exterum aestimas a tua virtute: virtus enim tua justitiae initium est. Astipulatur certe communi prudentum rationi, quia maximum in Deo signum justitia sit, quam Manichaeus, et Traducianus omni conatu fabularum suarum pernegat.

AUG. In conviciando cui te dicam similem, nisi tibi? Si autem saperetis Deum esse justum, nunquam congenita vitia, vel corporis humani, vel animi, quae negare non potestis, tribueretis opificio ejus, sed judicio; et hinc originale peccatum, sive peccata, intelligeretis, non negaretis.