|
JUL. Denique post paululum sequitur: Illos enim
castigando, bonae spei fecisti filios tuos, quoniam judicans, das in
peccatis locum poenitentiae. Si enim inimicos servorum tuorum et morti
debitos cum tanto cruciatu admonitionis liberasti, dans tempus et locum
per quem possit mutari malitia; cum quanta diligentia judicas filios
tuos, quorum parentibus et juramenta et pacta dedisti bonarum
promissionum? Cum ergo nobis disciplinam das, inimicos nostros
multipliciter flagellas, ut bonitatem tuam cogitemus judicantis
(Sap. XII, 12-21).
AUG. Quare Deus, cum sit praescius omnium futurorum, tempus et
locum per quem possit mutari malitia, dederit etiam eis, de quibus
dictum erat, quod eorum cogitatio non poterat mutari in perpetuum,
satis ostendit, ubi ait, Bonae spei fecisti filios tuos, quoniam
judicans das in peccatis locum poenitentiae. Ad hoc ergo datur tempus
et locus poenitentiae etiam filiis irae deditis morti, et poenitentiam
non acturis, quia sunt inter illos, vel exorturi sunt de illis filii
misericordiae, quibus hoc prosit, quod illis non profuit. Itaque
etiam super filios perditionis non est inanis Dei nec infructuosa
patientia: necesse est enim prosit eis quos ex massa perditionis non
humana merita, sed gratia divina discernit; cum vel gratias agunt,
quod ab eis Dei misericordia discernuntur, vel ex perituris non
perituri, Dei dispositione nascuntur.
|
|