CAPUT CXXXII

JUL. Advertis ergo quantam distinctionem superficies verborum fecerit de naturis duarum plebium: Israelitas filios Dei vocat, et Chananaeos semen maledictum. Si hoc quod sonat ad generationes referretur et partus; dicendum erat, aliam esse religiosorum generationem, aliam profanorum.

AUG. Numquid quoniam cum audimus filios Dei, intelligimus gratiam; ideo cum audimus filios hominum, non debemus agnoscere confiterique naturam? Quid est ergo quod dicis, non inveniendo quid dicas, homo contentiose? Cognosce quod verum est, attende quod clarum est. Semen maledictum Chananaei dicti sunt propter tam malam progeniem, ut Deo justissimo vindicante atque imperante, nec ejus parvulis parceretur, qui parentes suos nulla voluntatis imitatione sectati sunt. Filii vero Dei dicti sunt Israelitae, non propter progeniem naturae, sed propter adoptionem gratiae. Sive ergo dicantur filii et filii, sive semen et semen, quid te juvat ista consonantia nominum, ubi rerum est tanta distantia?