|
JUL. Dum constaret tamen, secundum etiam hanc
vanitatem, traducem primi non esse peccati: quod interruptum multarum
simul semina gentium perdocebant.
AUG. Aliud est illius unius hominis semen, quod sunt omnes
homines; aliud diversa diversarum gentium semina, quae illud non
interrumpunt, quia ex illo cuncta descendunt: neque agunt sua
varietate, ut illud peccatum primi hominis, quo mutari meruit humana
natura, quibuslibet longe post natis sit posteris ejus noxium; sed ut
magis minusve sit innoxium. Sicut enim quidam parentes aggravant
peccatum originale, ita quidam relevant: sed nemo tollit, nisi ille
de quo dictum est, Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi
(Joan. I, 29); cui nullum bonum hominis impossibile, nullum
malum est insanabile.
|
|