|
JUL. Porro, sicut illud quod de laude dicitur
Judaeorum, non ad hoc valet, ut quisquam genuina credatur sanctitate
fulgere: ita etiam quod naturalis malitia vocatur, non ad hoc valet,
ut semina vitiosa commendet, sed sine praejudicio naturae, cujus
imperturbabilis ratio est, quae quidquid habet, a Deo suo auctore
sortitur, varietas ista verborum, aut invectionis impetum signat, aut
laudationis officium.
AUG. Si non est cujusquam sanctitas genuina, quomodo dictum est
Jeremiae, Priusquam de vulva exires, sanctificavi te (Jerem. I,
5)? Quomodo etiam dictum est de Joanne Baptista, Spiritu sancto
replebitur jam inde ab utero matris suae? quod exsultatio ejus quoque
ostendit, quando Elizabeth praegnantem conjugatam praegnans virgo
Maria salutavit (Luc. I, 15, 41, 44). An et haec dicta
non proprietatis sunt dicta praeconio, sed laudationis officio? Sic
agite, sic vanescite; hoc ut dicatis, vestrae restat insaniae. Quid
enim Jeremiam, quid Joannem tumori vestrae frontis apponimus; quando
ipsum Christum non discernitis a carne peccati, nullamque carnem
dicentes originaliter esse peccati, sic illum caeteris coaequatis, ut
etiam ipsum habuisse genuinam negare cogamini sanctitatem, qui natus
est de Spiritu sancto et virgine Maria, expers omnino delicti, quia
expers illius conceptionis quae commixtione fit sexuum? Quia et
Jeremias et Joannes, quamvis sanctificati in uteris matrum,
traxerunt tamen originale peccatum. Nam quo alio merito interirent
eorum animae de populo suo, nisi die octavo circumciderentur; id est
nisi ad Christi gratiam pervenirent, quem die octavo, id est, post
septimum sabbati, resurrecturum propter justificationem nostram,
carnis illa circumcisio figurabat? Erant ergo illi et natura filii
irae ab uteris matrum, et gratia filii misericordiae ab uteris matrum;
quia nec illa eis adhuc inerat sanctitas, quae vinculum solveret
successionis obnoxiae quod suo tempore solvi oportebat, et inerat tamen
quae praeconem Christi a maternis visceribus designabat. Sed novus
haereticus, religiosus physicus vis putari, cum dicis, naturalem
malitiam et semen maledictum sine praejudicio naturae dici, cujus,
inquis, imperturbabilis ratio quidquid habet, a Deo suo auctore
sortitur. Nonne te admonent ut cor habeas, saltem qui fatui
nascuntur? Nec tamen vel ipsi fatui Deum dicere audent fatuitatis
auctorem. Nec utique, ut Manichaeus desipit vel insanit, alienae
naturae commixtio, sed nostrae depravatio invexit hoc vitium. Hujus
ergo vitii meritum, et aliorum naturalium quorumque vitiorum non
inveniunt, qui sani sunt in fide, nisi originale peccatum.
|
|