CAPUT CXXXV

JUL. Sicut autem hic semen maledictum, sic alibi equidem, ubi major est lectionis auctoritas, semen dicitur benedictum. Loquens enim de Israelitis Isaias propheta, Aedificabunt, inquit, domus, et ipsi inhabitabunt; pastinabunt vineas, et ipsi manducabunt fructus earum: non aedificabunt, et alii habitabunt; et non pastinabunt, et alii manducabunt. Secundum enim dies ligni vitae, erunt dies populi mei: opera labiorum eorum perseverant ; electi mei non laborabunt in vacuum, nec filios procreabunt in maledicto, quia semen benedictum a Deo est (Isai. LXV, 21-23).

AUG. Hanc Isaiae prophetiam si intelligeres, non eam nobis ut elabereris, sed tibi potius ut corrigereris opponeres. Aliud enim non mortale, sed immortale; nec carnale, sed spirituale semen videres: quod videbat Joannes evangelista, quando dicebat, Omnis qui natus est ex Deo, non peccat; quia semen ejus in ipso manet (I Joan. III, 9). Secundum hoc semen quisque non peccat: quia et si peccat ut homo, habet tamen alterum semen, secundum quod semen non potest peccare, quia ex Deo natus est. Secundum hoc semen filii non procreantur in maledicto. In quibus Prophetae verbis evigilare debuisti, et advertere quod non pro magno munere hoc promitteretur populo Dei, nisi quia procreantur filii in maledicto secundum atterum semen, quod est ex Adam; non autem procreantur in maledicto secundum Christum, quod est semen benedictum ab initio. Ipse est enim et Sapientia Dei, de qua dictum est, Lignum vitae est omnibus amplectentibus eam (Prov. III, 18): unde et iste Propheta, vel Deus potius per Prophetam, Secundum dies ligni vitae, inquit, erunt dies mei populi. Vita aeterna et immortalis promittebatur his verbis, non carnalibus, sed spiritualibus Israelitis. Ibi vineae spirituales et domus non quandoque morientibus pastinatoribus et aedificatoribus suis possidebuntur ab aliis, sed ab ipsis sine fine viventibus. Ergo agnosce duo genera seminum, unum generationis, et alterum regenerationis: et noli esse incredulus, sed fidelis.