CAPUT CXXXVI

JUL. Patiantur ergo pueruli de istis verborum contrarietatibus quaestionem, ut nullius majoris rei quam sonorum capaces pro alludentibus sibi poculis praelientur: catholica vero fides neque jurgare adversum se legem Dei credit, neque ullam auctoritatem in exitium rationis admittit; nec cuiquam opinioni atque adulationi in maculam divinae aequitatis auscultat: sed ut Deum non solum credit, verum etiam novit omnium naturarum creatorem; ibi peccatum nulli alii quam liberae imputat voluntati: per quae omnia traducem peccati falsam esse non dubitat.

AUG. Catholica potius fides peccatum esse originale non dubitat: quam fidem non pueruli, sed graves atque constantes viri, docti in Ecclesia, et docentes Ecclesiam, usque ad diem sui obitus defenderunt. Vos autem legem Dei adversum se, sicut dicis, jurgare non creditis, et ipsi adversus eam caeca impietate vel impia caecitate jurgatis. Ideo enim auctoritatem nullam in exitium rationis vos jactatis admittere; ut rationibus vestris, quae non rationes, sed deceptiones sunt, etiam divina deponatur potius, quam exponatur auctoritas. Quamvis nemo ita esse debeat gravis corde, ut decipiatur ratione Pelagii, quam velut exponens Apostolum protulit, et ait: Corpus mortuum propter peccatum, ideo dictum, quia corpus moritur peccatis, quando avertitur a peccatis. Contra quam vanitatem non disputandum, sed Apostolus ipse legendus est, dicens: Si autem Christus in vobis, corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus autem vita est propter justitiam. si autem spiritus ejus, qui suscitavit Jesum a mortuis, habitat in vobis, vivificabit et mortalia corpora vestra per inhabitantem spiritum ejus in vobis (Rom. VIII, 10, 11)? Quid apertius? quid lucidius? Quis, rogo, contra istam manifestationem, nisi haeretica insania, negaret originale peccatum? Propter quod peccatum etiam nunc utique adhuc corpus est mortuum; quamvis jam propter justitiam vita sit spiritus. Sed vivificabit, inquit, Deus et mortalia corpora vestra. Quis oblatraret huic veritati, nisi rabies vanitatis, quae se jactat nulli opinioni atque adulationi auscultare in maculam aequitatis divinae; cum potius aequitatem divinam negare cogatur, quisquis deceptus fuerit a vobis? Quoniam tot vitia vel corporum, vel ingeniorum, cum quibus nascuntur homines, si nullius peccati dicuntur trahere meritum, procul dubio Dei negatur justum esse judicium. Itaque, cum voluntati peccata sic imputatis, ut voluntati primi hominis originale peccatum imputare nolitis, omnia mala quae trahunt vel patiuntur infantes, iniquo Dei judicio, eos qui vobis credunt, imputare compellitis.