CAPUT XIII

JUL. Quo furore quidem nunquam cariturus es, nisi prius obscenum dogma rejeceris: quia inter poenitentiae pudorem, nunquam tamen a Christianis aversatum, et argumentationis inopiam, graves perferens Symplegadas, necesse est ut bona dicta quibus obrueris, aut sequaris, aut laceres.

AUG. Non sunt bona dicta, Juliane, negare Christum parvulis esse Jesum, aut Jesum, id est salvatorem, ita esse parvulis confiteri, sicut universae mortali creaturae, unde dictum est, Homines et jumenta salvos facies, Domine (Psal. XXXV, 7). Non propterea ille veniens in similitudine carnis peccati tale nomen accepit: sed, Vocabis, ait angelus, nomen ejus Jesum; ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum (Matth. I, 21). Non sunt bona dicta, ab hoc populo parvulos separare, et ideo Christum dicere etiam illis esse Jesum, quia salvos eos facit, non a peccatis, sed a scabiolis eorum. Resipisce, obsecro: puto quod non ex parentibus ista credentibus natus es; et certe in Ecclesia non ista credente renatus es.