CAPUT XIV

JUL. Videamus tamen quid sententiarum mearum arripueris, quod nomine erroris incessas.

“Sed iste,”

inquis,

“in his omnibus nominare noluit concupiscentiam carnis, quae non est a Patre, sed ex mundo est; cujus mundi princeps dictus est diabolus: qui eam in Domino non invenit, quia Dominus homo non per ipsam ad homines venit”

(De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 2, n. 14). Dixisti certe me haeresim introducere, ad quod probandum nulla mea dicta subjungis.

AUG. Illa dicta tua subjungo, quibus interrogasti,

“quid suum diabolus cognoscat in sexibus.”

Dolose quippe ista dicebas, quando concupiscentiam carnis, cujus plerumque motibus necesse est resistere etiam casta conjugia, videbas, et tacebas, et me interrogatione fraudulentissima, quasi nihil esset quod responderi posset, urgebas. Aut si non videbas, profecto haeresim vestram ipsa caecitate introducebas.