CAPUT XV

JUL. Sed ais me noluisse concupiscentiam carnis nominare. Qui nolui nominare, tacui; et si tacui, nihil quod reprehenderes sum locutus: quis ergo errorem persuadet tacendo? O nova criminum et hactenus inaudita portenta! Silentio meo ait perversum dogma componi!

AUG. Non silentio, sed dolosa interrogatione, sicut superius demonstravi. Quanquam et silentium merito reprehenditur, quando id quod dicendum fuit, ideo non dicitur, ne interrogationi responderi potuisse cernatur.