CAPUT XVI

JUL. Expendat hoc prudentia omnis, et rideat orationis invidiam nomine taciturnitatis ostensam. Confiteris igitur me nihil dixisse quod possis arguere.

AUG. Imo vero, rectissime arguitur quod interrogando dixisti. Ut enim nihil esse putaretur, quod tibi responderi posset, illud quod posset, tu dicere noluisti. Aut certe ipsam cur non arguo caecitatem, qua id nec videre potuisti?