CAPUT XVII

JUL. Tu sane nostrum vexando silentium, protulisti quod olim quidem defendi non potuit; nunc vero postquam Manichaei epistola, cujus in libro tertio sententias posui, venit ad publicum, nec celari potest.

AUG. Concupiscentiam carnis nec Manichaeus veraciter vituperat ; nec tu veraciter laudas: ille, quia nescit unde hoc sit malum; tu, quia negas malum: ille, quia eam permixtae nobis naturae tribuit alienae; tu, quia eam nostrae non vis esse vitiatae: ille, quia per illam credit corrumpi Dei partem ; tu, quia per illam dehonestare conaris etiam paradisi felicitatem.