CAPUT XVIII

JUL.

“Noluit,”

inquit,

“nominare concupiscentiam carnis, quae non est a Patre, sed ex mundo est; cujus mundi princeps dictus est diabolus: qui eam in Domino non invenit, quia Dominus homo non per ipsam ad homines venit (De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 2, n. 14). ”

Verbis ergo ipsius Manichaei, concupiscentiam carnis non a Deo factam, sed a mundo, cujus tamen mundi principem diabolum dicis, conditam profiteris.

AUG. Numquid ego dico diabolum principem mundi, et hoc Dominus ipse non dicit? Numquid hoc ego dixissem, nisi ipsum dixisse legissem? quod cum et ipse legeris, cur objiciendum mihi putasti? Nec tamen ideo diabolus princeps est coeli et terrae, et omnis coelestis terrestrisque creaturae, secundum quod dictum est, Mundus per eum factus est: sed quia mundi nomine appellatus est orbis terrae in hominibus, qualibus plenus est, secundum quod dictum est, Et mundus eum non cognovit (Joan. I, 10); secundum quod dictus est et diabolus princeps mundi hujus (Id. XII, 31); secundum quod dictum est, Mundus in maligno positus est (I Joan. V, 19); secundum quod dictum est, Quia vero de mundo non estis, propterea odit vos mundus (Joan. XV, 19); et innumerabilia talia. Ac per hoc, mundum, Scripturis sanctis docentibus, pro differentia sententiarum, nunc in bono accipimus, nunc in malo. Ad bona ejus pertinent coelum et terra, et omnis in eis Dei creatura: ad mala ejus pertinent concupiscentia carnis, et concupiscentia oculorum, et ambitio saeculi, vel, sicut ipse posuisti, superbia vitae. Sicut ergo nunc in bono, nunc in malo legitur mundus: sic lege, si potes, aliquando in bono positam concupiscentiam carnis, vel concupiscentiam oculorum: sed sic non invenies, sicut nec superbiam vitae, quod illis duobus malis additum est tertium.