|
JULIANUS. Existimo ego sollicitum lectorem posse mirari,
cur cum opusculum meum certo librorum numero, ex scribentium
solemnitate distinxerim, tamen libri alterius solvam in altero
quaestiones: unde est illud quod in tertio volumine disputavi,
Apostoli sensus, qui per unum hominem peccatum in mundum intrasse
dixit (Rom. V, 12) (quo numero opinionem mali originalis
oppressit), illud quod ex uno Abraham generatio Judaeorum
descendisse perhibetur (Hebr. XI, 12), nihil vel exigui
intulisse concussus. Id autem putet lector iste, cui nunc
satisfacere instituo, in secundo debuisse volumine collocari. Norit
igitur, hanc responsionis fidem, qua etiam illa quae putantur
intermissa, vel in libro sequenti supplentur, nec quidquam incommodare
certamini, nec de ulla festinationis perturbatione, sed tam de
causarum necessitate, quam de consilii ratione contingere. Suppetit
vero magnorum ingeniorum copia, quorum exemplis talis stili
consequentia vindicetur: sed inepta jactatio est, ad defensionem
simplicis negotii sonantia priscorum nominum advocare suffragia, et
securitatem facti reddere defensione suspectam. Secundum ergo librum,
quem asserendis Apostoli sententiis destinaram, ne in nimiam
longitudinem levium quaestionum proferret adjectio, disputatione
necessaria terminavi. Verum quia munere seriae dissertationis
impleto, libuit etiam ineptis quaestionibus obviare, et tardissimorum
quorumque, qui et frigidis possunt objectionibus permoveri, placuit
habere respectum, tertio libro qualiter ex uno multi nati dicerentur
ostendi. Est tamen etiam decentissimum, si volumen sequens prioris
debitum luat, ut et magna inter libros videatur esse concordia, et ad
cognitionem totius operis invitentur legentes; cum et si dilata in
primis aliqua aestimaverint, intelligunt praetermissa non esse.
Ostenso igitur fidei et industriae operis convenire quod fecimus,
congrediamur cum Manichaeis pro Dei operibus et legibus; ab illis
naturalis mali deformitatem, ab istis iniquitatem judiciorum feralium
repellentes; docentes in istarum praeceptis nihil de bono suo
perdidisse justitiam, in illorum seminibus nihil de malo suo diabolum
miscuisse; haec postremo digna esse Deo rectore, illa Deo dignissima
conditore.
AUGUSTINUS. Congressionem tuam Manichaei, ne in nostra
congressione superarentur, pro auxilio magno sumerent, nisi et vos cum
eis fides catholica superaret: quandoquidem discordiam
concupiscentiarum carnis et spiritus, et miserias generis humani,
quibus plena est natura mortalium, incipientes a fletibus et
calamitatibus parvulorum, propterea non sinuntur duarum, quas
inducunt, naturarum commixtioni tribuere; quia haec omnia naturae
peccato vitiatae, quam Deus bonam condidit, nec vitiatam fecunditatis
munere et bono opificio suo deserit, auctoritate divina et verissima
ratione tribuuntur. Quod vos negantes, arma quidem quibus vincuntur,
conamini infringere; sed tam sunt firma et invicta, ut sive illis ad
vos, sive vobis ad illos transfixis et peremptis perveniant, utrosque
prosternant.
|
|