|
JUL. Ideo autem dixi eloquiis te usum omnino Manichaei,
quia etsi in apostoli Joannis Epistola nonnulla ex his verba
teneantur; tamen quia certum est, non ibi illum Ecclesiae magistrum
aut de carne, aut de sensu carnis, aut de concupiscentia nuptiali,
quidquam tale sensisse, quale Manichaeus verborum ejus usurpatione
componit; non injuria ejus verba esse dixi, cujus sensui serviebant,
ut eloquia intentionis suae merito censeantur: et sicut apud sanctum
Joannem apostolica sunt dignitate reverenda, quia insinuant
veritatem, ita apud Manichaeum obumbrata illorum signa non expressa
videantur.
AUG. Quid addis
et dicis
|
“de concupiscentia
nuptiali,”
|
|
ut vestias pudendam susceptam tuam nomine honesto
nuptiarum? Concupiscentiam carnis dixit apostolus Joannes, non
concupiscentiam nuptialem; quae posset esse in paradiso, etiam si nemo
peccasset, in appetitu fecunditatis, non in pruritu voluptatis; aut
certe spiritui semper subjacens, ut non nisi spiritu volente
moveretur; nunquam adversus spiritum concupiscens, ut et spiritus
adversus eam concupiscere cogeretur. Absit enim ut in loco tantae
felicitatis, et in hominibus illic tanta pace felicibus esset ulla
discordia carnis et spiritus.
|
|