|
JUL. Apostolus quippe Joannes cum ad virtutum omnium
fastigium provocaret fideles, et studium sanctitatis ad altitudinem
dominicae conversationis extenderet, ad compendium, mundi totius
nomine universa praesentium bonorum et jucunditatum irritamenta
concludens, Nolite, inquit, diligere mundum, neque ea quae in mundo
sunt. Si quis diligit mundum, non est charitas Patris in eo:
quoniam omne quod est in mundo, concupiscentia carnis, et
concupiscentia oculorum est, et superbia vitae; quae non est ex
Patre, sed ex mundo est: et mundus transit, et concupiscentia ejus;
qui autem facit voluntatem Dei, manet in aeternum (I Joan. II,
15-17). Quantum ad superficiem verborum respicit, odium omnibus
indicit elementis, et mundum et cuncta quae in mundo sunt, non esse ex
Patre, neque diligi debere denuntiat.
AUG. Inaniter ista dicis: nullus vel idiota catholicus sic isto
loco accipit mundum, ut de elementis aliquid cogitet. Neque enim et
ubi dicit de Domino Christo, Ipse est propitiatio peccatorum
nostrorum; non solum nostrorum, sed et totius mundi (I Joan.
II, 2); ita quisquam desipit, ut etiam elementorum hic existimet
intelligenda esse peccata. Totum hoc ergo quod isto modo dicitur
mundus, non nisi in hominibus intelligitur, qui sunt per totum
mundum, id est, toto, quaquaversum incolitur, orbe terrarum. Ipsam
denique humanam vitam, qua non secundum Deum, sed secundum hominem
vivitur, mundum hoc loco appellavit Apostolus. Ideo diligi vetat,
et dicit, Omnia quae in mundo sunt, concupiscentia carnis est, et
concupiscentia oculorum, et ambitio saeculi, vel superbia vitae; quae
non est a Patre, sed ex mundo est. Tu, si quid potes, in bono
aliquando nominatam, Scripturarum sanctarum loco ullo,
concupiscentiam carnis ostende: et noli apertis rebus nebulas
loquacitatis offundere.
|
|