CAPUT XXI

JUL. Certe apostolus est, et praecipua Domino Jesu charitate dilectus: tamen nisi intentionem ejus, vel Evangelium quod scripsit, vel Epistolarum gravitas indicaret, verba ista quae posuimus, ita nullum possent rebus afferre praejudicium, ut Scripturis omnibus, quae mundum a Deo factum asserunt, cedere cogerentur. Verum ipse Evangelii quod conscripsit, reverendo se communivit exordio. Deus, inquit, erat Verbum; per ipsum facta sunt omnia, et sine ipso factum est nihil. Ac deinceps: Erat lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum: in hoc mundo erat, et munaus per ipsum factus est. Itemque: Verbum caro factum est, ut habitaret in nobis (Joan. I, 1, 3, 9, 10, 14). Quibus testimoniis nihil in sensibus suis obscuritatis reliquit: sed ostendit Deum se nosse et asserere totius mundi, atque eorum quae in mundo sunt omnium conditorem, Manichaeisque nullum ad sententias suas accessum patere perdocuit. Quoniam qui omnium naturarum Deum asserit creatorem, abutitur, sine fidei dispendio, substantiarum nominibus, ad significationem cupiditatis immodicae.

AUG. Sed tu concupiscentiam carnis, nec quando immodica est, vis intelligi malum esse, sed bonum, eosque potius bono male uti, qui ea utuntur immodice. Ac per hoc, si concupiscentia carnis bonum est; profecto et modica bonum est modicum, et immodica bonum est immodicum: sed modica uti, hoc est, ut dicis, bono bene uti; immodica vero uti, hoc est, ut dicis, bono male uti. Sicut vinum procul dubio bonum est; omnis enim creatura Dei bona est (I Tim. IV, 4): et qui modico vino utitur, bono bene utitur; qui vero immodico vino utitur, bono male utitur. Sed Joannes nunquam diceret vinum a Patre non esse, sicut concupiscentiam carnis dixit a Patre non esse. Non igitur invenis, quae concupiscentia carnis non sit a Patre: quia et immodica bonum est apud te; et ille potius non est bonus, qui bono immodico utitur, id est, qui bono male utitur. Quid ergo dubitas breviter aperteque dicere, quod obscure longis anfractibus dicis, quod dixit Joannes falsum esse, et te verum dicere? Falsum est enim quod ille ait, Concupiscentia carnis non est a Patre; a quo sunt omnia naturalia bona: si concupiscentia carnis, ut dicitis, et tunc bona est, cum ea quisque immodica utitur; sed ille malus est qui bono male utitur.