CAPUT XXII

JUL. Praecipit ergo non diligi mundum, neque ea quae in mundo sunt; et dicit quoniam dilectoribus saeculi Dei charitas inesse non possit: sed non ut hoc nomine dilectionis a saeculo submovendae, alterum ejus quam Deum verum intelligi faciat conditorem; verum ut agnoscant fideles, nullas praesentis vitae cupiditates praeferendas esse virtutibus, ne mens eorum aut comparandis opibus, aut conquirendis voluptatibus occupata, a christianae, quae vera est, philosophiae deducatur vigore. Quoniam omne quod est in mundo, concupiscentia carnis, et concupiscentia oculorum est, et superbia vitae; quae non est ex Patre, sed ex mundo est: et mundus transit, et concupiscentia ejus; qui autem facit voluntatem Dei, manet in aeternum. Mundi ergo nomine, mores hominum nihil post hanc vitam esse autumantium, diversasque mortalium tam pompas quam luxurias indicavit.

AUG. Ergo si

“mundi nomine, mores hominum nihil post hanc vitam esse autumantium, diversasque mortalium tam pompas quam luxurias indicavit;”

in his sunt illa quae esse dixit in mundo, et a Patre non esse; in quibus primum locum tenet tua illa pulchra suscepta, concupiscentia scilicet carnis. Sed tu videris, in moribus hominum nihil post hanc vitam esse opinantium, voluisse intelligi oculorum concupiscentiam, quoniam his rebus quas vident inhaerendo, nolunt ea quae non vident credere; in pompis autem mortalium, ambitionem saeculi vel superbiam vitae; in luxuriis vero, concupiscentiam carnis; ut omnia tria quae Joannes posuit, complexus esse videaris: quasi possit esse luxuria quam vituperas, nisi consentiatur concupiscentiae carnis quam vituperandam esse non putas, et bonum appellando insuper laudas. Quid est autem insanius, quam luxuriam malum, et concupiscentiam luxuriae bonum dicere? et putare apostolum Christi nomine concupiscentiae carnis, non ipsam concupiscentiam carnis, sed potius accusasse luxuriam, quae omnino nulla est, nisi cum quisque concupiscentia carnis illicitur, trahitur, possidetur? Quasi non invenerit tantus doctor unde illam, sed unde luxuriosum nomine ejus argueret; cum luxuriosus non esset arguendus, nisi ejus desideriis obediret. Desine multum dicere, et parum sapere. Nunquam efficies, quantolibet loquacitatis tuae flumine, quo in profunda raptaris; prorsus nunquam efficies, ut luxuria sit malum, et concupiscere quae ad luxuriam pertinent non sit malum, etiamsi tali concupiscentiae non consentiatur, ne malum perpetretur.