CAPUT XXIII

JUL. Sic enim et in Evangelio suo dixerat: Mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit (Joan. I, 10): non utique ut elementa Christum ratione carentia potuisse viderentur vel cognoscere vel negare; sed ut mundi appellatione turba infidelium signaretur. Eodem ergo more in praesenti quoque, omne quod in mundo est, id est, omnia genera hominum ita voluptatibus inhaerentia, ut bona cuncta rationabilis animantis aut potestatum phaleris, aut opum sarcinis, sensibus metiantur, exosa ait superbia turguisse, quae ex Deo non est, id est, Deo non placet, sed ex mundo est, voluntatis scilicet humanae pravitate concepta. Et ideo vos, inquit, sua non debet aemulatione corrumpere: quia qui facit voluntatem Dei, aeternae fit beatitudinis compos, nec cum praesentium fragilitate praetervolat. Ergo Joannes apostolus odio haberi mundum praecepit, quomodo et Dominus in Evangelio, non solum corpus, sed etiam animam ipsam nostram odio habendam esse monstravit: Qui, inquit, non odit patrem, aut fratrem, insuper etiam animam suam, non est me dignus (Luc. XIV, 26). Cum certe fidelium animus se odisse non possit, qui amore consultissimo felicitatem suam doloribus etiam et periculis mercatur. Quid igitur egimus? Apostolum videlicet Joannem, ex more Scripturarum mundi vocabulo non naturam perculisse rerum, sed vitia voluntatum: atque ita concupiscentiam carnis negasse ex Deo esse, sicut omnia quae in mundo sunt. Quod Manichaeus non secundum Apostoli sensum, sed secundum perfidiam suam velut consequenter arripiens, nec concupiscentiam carnis, nec ipsam carnem, nec totum postremo mundum a Deo confirmat effectum: quem tu secutus, concupiscentiam carnis, non a Deo, sed a diabolo conditam credis.

AUG. Hanc ego concupiscentiam carnis malum dico esse, quam dicit Joannes a Patre non esse, et quam dicit Ambrosius in naturam nostram ex primi hominis praevaricatione vertisse (Lib. 7 in Luc. XII); unde Joannes volens homines intelligi, eam dicit ex mundo esse. Hanc concupiscentiam carnis et Manichaeus malum dicit; sed unde sit nescit: tu autem bonum dicis, quia et tu unde sit nescis; et eam negando esse unde illam esse dicit Ambrosius, facis ut naturae mali, quam Deo coaeternam desipit, recte sibi eam videatur tribuere Manichaeus. Ergo ut et tu redarguaris et Manichaeus, illud quod dicit Joannes apostolus, episcopus exponit Ambrosius. Quod enim per praevaricationem primi hominis in naturam vertit, non utique Deo coaeternum malum est; taceat ergo Manichaeus: et tamen malum est; taceat ergo etiam Julianus.