|
JUL. Constat itaque beatum Joannem nullam tibi erroris
occasionem dedisse: te porro id quod Manichaeus protulit imbibisse.
Atque ut apostoli jam existimatione defensa, manum super hoc vel
breviter construamus: quid hic sanctum Joannem existimas intimare,
cum concupiscentiam carnis et concupiscentiam oculorum ex Deo non esse
pronuntiat? Genusne ipsum concupiscentiae, quae non mediocritate
concessa, sed nimietate prohibita in vitium cadit; an solum excessum,
qui non naturalis, sed voluntarius deprehenditur?
AUG. Si in vitium cadit, tunc eam saltem malum esse concede: sed
cur eam tunc quoque bonum esse contendis, et eum bono male uti dicis,
qui concessum ejus modum excedit? Sic enim non ipsa, sed ille cadit
in vitium, qui ea male utitur. Videsne quam nescias quid loquaris,
quando nec in tua definitione consistis?
|
|